Vide etiam paginam discretivam: Fibula (discretiva).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Fibula
Cognitores
TA A02.5.07.001
Anatomia
Fibula
Fibulae hominis (rubrae pictae)
Crus dextrum
Sectio cruris dextri - Fib.: Fibula

Fibula (TA: A02.5.07.001)[1] sive perone (Graece περόνη)[2] est cum tibia alterum duorum ossium cruris hominis et aliorum animalium vertebratorum. Fibula hominis est quater vel quinquies subtilior quam tibia.

Nota est divisio fracturarum fibulae distalium secundum Danis-Weber (sive sec. Weber).

Anatomia macroscopica recensere

Fibula est os longum cruris compositum ex capite et corpore. In corpore dividuntur margines quattuor et superficies quattuor. Connectitur fibula cum tibia.

Anatomia topographica recensere

Fibula superius connectitur cum condylo laterali tibiae, inferius cum illius superficie laterali inferiori ita malleolum lateralem formans. Malleolo laterali ipso fibula connectitur cum talo.

Mala morbique fibulae recensere

Fracturae recensere

Fracturis iuxta articulationem talocruralem significatio clinica est.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Castelli, B. & Ravenstein, A. (1665). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Roterdami: Arnold Leers.
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!