Os longum est quodque os (1) longius quam latum, et (2) cum cavitate medullari. In diaphysi cavitas medullaris cum medulla ossium invenitur.

Principalis ossis longi structura.

Omnibus ossibus longis est aspectus "typicus" ossis longa enim diaphyse parte media cum duabus metaphysibus et epiphysibus iuxtapositis. In infantibus et adulescentibus ossa imprimis loco metaphysium crescunt. Superficies fere totius ossis periosteo obducta, tantum epiphysibus est superficies cartilagine obducta per articulationem cum osse proximo.

Exempla ossis longi sunt os femoris longissimum inter ea, ac humerus, radius, ulna, tibia, fibula.

Incremento celeriore ineunte in pubertate periculum fracturarum ossearum ossium longorum augeat[1].

Anatomica consideratio

recensere

Cuique osso longo diaphysis media, finibus suis epiphyses locatae sunt. Inter utramque epiphysin et diaphysin inventur bini zona crescentis, metaphysis. Diaphysi cavitas medullaris cum medulla ossium inest. Epiphysibus insunt multiplices trabeculae, quibus cavitatibus medulla ossium continetur. Hac de causa dicitur substantia spongiosa (sive brevius: "spongiosa"). In diaphysi substantia ossea crassior apparet, substantia corticalis (sive brevius "corticalis").

Periosteum

recensere
  Conferatur pagina principalis Periosteum.

Fere tota ossis superficies cuticula tenui obducta est. Fibris nociceptivis causa quaeque vulnus dolorem ossis gravem perficit, quo fit, ut damnum ossis, exemplum gratia ob fracturam, dolorosissime sentiatur. Intram ossem vero sensus dolorum non invenitur. In adulescentibus dolor ossium longorum crescendo ob stimulationem periostei provocari solet.

Mala (exempla)

recensere

Mucopolysaccharidosis VII

recensere

In mucopolysaccharidosi VII ossa longa ad longitudinem breviorem crescunt[2].

Pinacotheca

recensere
  1. Rantalainen T., Weeks B. K., et al. (Dec 2016). "Long Bone Robustness During Growth: A Cross-Sectional pQCT Examination of Children and Young Adults Aged 5-29years". Bone 93: 71-8 
  2. Metcalf J. A., Zhang Y. (Iul 2009). "Mechanism of Shortened Bones in Mucopolysaccharidosis VII". Molecular genetics and metabolism 97 (3): 202-11 

Nexus interni