Pes
Pes (-dis, m.) est structura anatomica in multis vertebratis inventa, quae est distalis membri inferioris corporis pars, extrema membri pars, quae pondus fert et locomotionem sinit.
Viginti sex ossa pedis humana tarsus, metatarsus et digiti ordinata sunt. Quoque pedi triginta tres articuli insunt. Multa ligamenta ad pedis formam attribuunt. Separantur varii musculorum greges. Inveniuntur intra pedes vasa arteriosa, venosa, lymphacea velut nervi. Cutis structuras pedis tegit.
Pedes, in multis animalibus quibus sunt pedes, sunt organa separata in extremo cruris parte, ex uno aut pluribus segmentis vel ossibus consistentes, plerumque ungulis vel unguibus carentes.
Anatomia pedis
recenserePes humanus ex viginti sex (26) ossibus componitur, tarsi septem (7), metatarsi quinque (5), digiti quattuordecim (14):
- Tarsus e septem ossibus compositus
- Metatarsus ex quinque ossibus, ossa metatarsi sive ossa metatarsalia appellata, ab I ad V enumerati, compositus est.
- Aliae enumerationes ossa sesamoida (non raro duo) addant.
- Quinque digiti, ab I ad V enumerati, maiore de parte de tribus ossibus consistunt, phalangibus: phalange proximali, media, et distali, at hallex solum e duobus phalangibus, proximali enim et distali, compositus est; in summa quattuordecim ossa.
Articulationes
recensereFlexibilitatis motuumque inter pedis ossa articuli sunt:
Ligamenta
recensereSupra, inter crus et pedem, nexus fibrosi syndesmosis articulationi talocrurali stabilitatem dant per:
- Ligamentum tibiofibulare interosseum,
- Ligamentum tibiofibulare anterius,
- Ligamentum tibiofibulare posterius,
- Ligamentum tibiofibulare transversum
Musculi pedis sunt (secundum nomenclaturam Terminologiae Anatomicae):
- Musculus abductor hallucis
- Musculus flexor hallucis brevis
- Musculus adductor hallucis
- Musculus flexor digitorum brevis
- Musculus opponens digiti minimi
- Musculus flexor digiti minimi brevis
- Musculus abductor digiti minimi
- Musculus quadratus plantae
- Musculus extensor hallucis brevis
- Musculus extensor digitorum brevis
- Musculi interossei dorsales
- Musculi interossei plantares
- Musculus gastrocnemius
- Musculus soleus
- Musculus flexor digitorum longus
- Musculus tibialis posterior
- Musculus flexor hallucis longus
- Musculus peronaeus longus
- Musculus peronaeus brevis
- Musculus tibialis anterior
- Musculus extensor hallucis longus
- Musculus extensor digitorum longus
- Musculus peronaeus tertius
Providentia vascularis
recensereArteriae pedis
recenserePedis angiosomata sex descripta sunt[1], orientes ab tribus arteriis ita pedem sanguine arteriale providentes:
- Arteria tibialis posterior,
- Arteria dorsalis pedis, velut
- Arteria fibularis (ramus a. tibialis posterioris)
Physiologia
recenserePedibus pondera et corporis et aliorum onerosorum rerum portantur velut locomotio corporis effici possunt, ita distinguuntur functiones staticae et dynamicae. Pro eis res biomechanicae diversae momentum habent. Denique, ad functionem ambulantis spectans, phases quattuor considerandae sunt.
Mala morbique
recensereDeformitates
recensere- Pes planus
- Pes cavus (sive: pes excavatus)
- Pes equinus
Nexus interni
Pinacotheca
recensere-
Pedes neonati.
Notae
recensere- ↑ Oexeman S., Ward K. L. (2020). "Understanding the Arterial Anatomy and Dermal Perfusion of the Lower Extremity with Clinical Application". Clinics in podiatric medicine and surgery 37 (4): 743-9
Bibliographia
recensere- France, Diane L. 2008. Human and Nonhuman Bone Identification: A Color Atlas. CRC Press. ISBN 1-4200-6286-7.
- Marieb, Elaine Nicpon, et Katia Hoehn. 2007. Human anatomy & physiology. Pearson Education. ISBN 0-321-37294-8.
- Platzer, Werner. 2004. Locomotor System. Ed. quinta. Color Atlas of Human Anatomy, 1 Thieme. ISBN 3-13-533305-1.
- Podiatry Channel. Anatomy of the foot and ankle. Archivatum ex re prima die 31 Augusti 2009.
- Wülker, Nikolaus, ed. 2005. Taschenlehrbuch Orthopädie und Unfallchirurgie. Stutgartiae: Georg Thieme-Verlag. ISBN 3-13-129971-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad pedes spectant. |
Membrum inferius • cingulum pelvicum • nates • coxa • femur • genu • crus • pes | |