Nates
Nates (sg. "natis") sive clunes[1] sunt pars corporis apud primates (sicut simias), hominidas, et homines. Nates a tribus musculis constitutae sunt: musculo glutaeo maximo, medio, et minimo. Apud homines nates sexualiter videri possunt. Istud etiam effigiebus antiquis Veneris cognomine Ἀφροδίτη Καλλίπυγος (i. e. Venus cum natibus formosis) illustratur.
Anatomia
recensereNates per duplicem formam convexam cum rima ani perpendiculariter interposita destinantur.
In pelvi humana superius ossa ilium, inferius utrumque os ischii, anterius ossa pubis, posterius os sacrum inveniuntur.
-
Pelvis humana (rubre picta) inter femora et columnam vertebralem
Musculi glutaei
recensereCurvatura natium praecipue per musculos glutaeos ossi ilium adnectos formatur:
-
Mm. glutaei maximus sinister et medius dexter
-
Musculi glutaei maximi
-
Musculi glutaei maximi
Notae
recensere- ↑ Cf. glutaei, regio glutaea verbaque minus urbana culus, podex.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad nates spectant. |
Membrum inferius hominis
Membrum inferius • cingulum pelvicum • nates • coxa • femur • genu • crus • pes | |