Fossa poplitea[1] sive regio genus posterior[1] inter crus et femur sita est. Finis lateralis est musculus biceps femoris, finis medialis sunt musculi semitendinosus et semimembranosus. Basis fossae ex facie poplitea femoris, capsula articulari et musculo popliteo consistit. Cutis fossae a nervis cutaneo femoris posteriore, sapheno et fibulari communi innervatur. Sub fasciam vena saphena parva, in fossa ipsa nervus tibialis et nervus fibularis communis, qui rami nervi ischiadici sunt, et arteria venaque popliteae iacent. E fossa egressa arteria poplitea in arterias tibiales posteriorem et anteriorem dirimitur.

Nervus tibialis et arteria poplitea
Vasa et nervi fossae popliteae

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme

Nexus interni