Musculus biceps femoris (TA: A04.7.02.032)[1] est musculus sceletalis membri inferii. Invenitur musculus in latere postico femoris.

Musculus biceps femoris
M. biceps femoris (rubre), pars lateralis musculorum ischiocruralium, articulos duos superat.
M. biceps femoris (rubre), pars lateralis musculorum ischiocruralium, articulos duos superat.

M. biceps femoris (rubre), pars lateralis musculorum ischiocruralium, articulos duos superat.
Origo
Caput longum: Tuber ischiadicum ossis ischii
Caput breve: Os femoris
Insertio
Caput fibulae
Nervus
Nervus fibularis communis

Anatomia macroscopica

recensere

Ut musculi nomen indicat, ex partibus duabus compositus est: capite longo et capite brevi. Origo musculi tendo singularis una cum tendine musculi semimembranosi tubere ischiadico[2], insertio fibula est[3].

Varietates insertionis descriptae sunt[4].

Anatomia topographica

recensere

Musculus biceps femoris, una cum musculo semimembranoso et musculo semitendinoso musculis ischiocruralibus attributus, in loco postico femoris et superficale situs est. Musculis semimembranoso et semitendinoso lateraliter locatus est.

Rupturae musculi diversibus artibus athleticis notae sunt: narta nautica[5].

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgardiae: Thieme
  2. Sato K., Nimura A., Yamaguchi K., Akita K. (Sep 2012). "Anatomical study of the proximal origin of hamstring muscles". Journal of orthopaedic sciences 17 (5): 614-8 
  3. Tubbs R. S., Caycedo F. J., Oakes W. J., Salter E. G. (Sep 2006). "Descriptive anatomy of the insertion of the biceps femoris muscle". Clinical anatomy 19 (6): 517-21 
  4. Malalagama G. N., Solomon L. B., Loftus W. K. (Iun 2020). "Complete tibial insertion of the biceps femoris tendon: an MRI-based study to assess the prevalence of this variant". Surgical and radiological anatomy 42 (6): 661-5 
  5. Chakravarthy J., Ramisetty N., Pimpalnerkar A., Mohtadi N. (Aug 2005). "Surgical repair of complete proximal hamstring tendon ruptures in water skiers and bull riders: a report of four cases and review of the literature". British journal of sports medicine 39 (8): 569-72 

Nexus externi

recensere
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!