Aperire sectionem principem

Classis socialis

grex hominum, qui quadam qualitate, sicut oeconomica, similes sunt
(Redirectum de Classis)

Vide etiam paginam discretivam: classis (discretiva)

Tres classes (clerus, nobilitas, vulgus) per allegoriam depictae.

Classis socialis est grex hominum, qui quadam qualitate, sicut oeconomica, similes sunt. Saepenumero hi homines, sicut opifices, se sodales esse putant.

Etiam apud antiquos classis gregem hominum designabat, qui magnitudine pecuniae, quam rei publicae solvere debebant, similes erant.

Etiam in rebus statisticis homines vel res in classes dividuntur, exempli gratia classes secundum magnitudinem reditus vel secundum magnitudinem corporis.

Secundum placita marxiana sunt duae classes magnae: classis operariorum et classis capitalistarum. Illi nihil vendere possunt nisi potestatem suam laborandi, hi instrumenta fabricandi possident. Hac classium ratione eventus capitalismi definitur: pugnam classium evitari non posse, quod classibus inter se discordia inexpiabilis sit.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Benschop, Albert (2012) Classes – Transformational Class Analysis. Spinhuis.
  • Giddens, Anthony (1981) The Class Structure of the Advanced Societies. Hutchinson.
  • Mahony, Pat & Zmroczek, Christine (1997) Class Matters: 'Working-Class' Women's Perspectives on Social Class. Taylor & Francis.
  Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes!