Aperire sectionem principem
Horseshoe crab female.jpg

Subphylum : Chelicerata 
Heymons, 1901
   

Chelicerata (nomen a Heymons anno 1901) sunt arthropoda cheliceris, pedipalpis et quattuor paribus cruribus praedita. Corpus in duabus partibus divisum (cephalothorax et abdomen), et appendices sunt birameae. Et mandibulis et antennis carent.

TaxinomiaRecensere

Chelicerata in tribus classibus divisa: Merostomata, Pycnogonida Arachnidaque.

Classis MerostomatRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Merostomata

Merostomata animalia aquatica, appendicibus abdominalibus in branchiis mutatis sunt. Duas subclasses comprehendit: Eurypterida et Xiphosurida. Eurypterida duobus oculis compositis duobusque ocellis in cephalothorace; binis cheliceris ante os, et senis appendicibus post id. Telson magnum.

Xiphosurida corpus in cuticula calcarea, binas cheliceras et deni crura habent. Duo pares oculorum in cephalothorace eis sunt: bini compositi laterales, et bini, interdum singuli, ocelli mediani. Abdomen quinque paribus branchiarum laminarium.

BibliographiaRecensere

  • Brusca, R. C., et G. J. Brusca. 1990. Invertebrates. Sunderlandiae Massachusettae: Sinauer Associates.
  • Latreille, P. A. 1829. Les Crustacés, les Arachnides et les Insectes, distribués en familles naturelles: Le Règne Animal, distribué d'après son organisation, pour servir de base à l'histoire naturelle des animaux et d'introduction à l'anatomie comparée. Ed. 2a. Vol. 4.
  • Pearse, V., J. Pearse, M. Buchsbaum, et R. Buchsbaum. 1987. Living Invertebrates. Palo Alto Californiae: Blackwell Scientific Publications.

Nexus externiRecensere

  Vide Chelicerata apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chelicerata spectant.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Haec stipula ad Arthropoda spectat. Amplifica, si potes!