Camelus (nomen a Linnaeo anno 1758 statutum) est genus mammalium quorum duae species hodie vivae agnoscuntur, ambae hominibus utiles: onera enim necnon homines ipsos transportare possunt, dies aliquot per regiones aridis et desertis sine necessitate bibendi euntes. Camelus bactrianus e media Asia oritur, C. dromedarius ex Arabia et Africa Septentrionali. Hi singulas habent in dorso gibbas, illi binas. Cum vocem suam edunt cameli blatterare dicuntur[1]


Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Camelidae 
Genus : Camelus 
Linnaeus, 1758
   
Subdivisiones: Species
Camelus dromedarius: cameli Vescerae in urbe Algeriae anno c. 1880 ab Augusto Maure lucis ope picti

Nomen Graecum et mox Latinum "κάμηλος, camēlus" e lingua Semitica quadam mutuatum est (cf. Arabice جمل, Hebraice גמל gamal). Hoc nomen a scriptoribus classicis ambobus "generibus" attribuitur quae Aristoteles Graece,[2] Plinius maior Latine distinxit.[3] Linnaeus igitur, qui hoc genus anno 1658 definivit, idem nomen selegit duasque species omnibus cognitas enumeravit.

Nexus interni

  1. Paulus Festus 30.27.
  2. Aristoteles, Historia animalium 499a13
  3. "... duo genera, Bactriae et Arabiae; differunt quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula": Plinius, Naturalis historia 8.67

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
  Vide "Camelum" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Camelum spectant.
 
Mammalia

Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!