Rana
Rana (Graece βάτραχος) est genus anurorum familiae Ranidarum, saepissime viride, capax saliendi, quod aquam terramque habitat. Notare et crure postremo longo et corpore humili et digito conligato et oculis protrusis multarum ranarum est. Ranae etiam possunt noscere voce propria quam vocitant dum procrent; haec vox, qua quaeque unica species est, saepissime vere prope aquam auditur. Etsi homines vulgares dicunt discrimen inter ranam et bufonem interesse, viri docti dicunt nullum discrimen inter ranam et bufonem interesse. Homines antiqui credebant ranas cum fecunditate conecti.
Ordo : Anura
Subordo : Neobatrachia
Superfamilia : Ranoidea
Familia : Ranidae
Genus : Rana
Linnaeus, 1758
- Si quaeris drama Aristophanis, vide Ranae Aristophanis
Secundum Historiam Augustam,[1] ranae "coaxant"; cf. etiam chorum ranarum apud Ranas Aristophanis v. 210: βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοάξ (brekekekex coax coax).
Vita
recensereVita ranarum est multiplex. Et in terra et in aqua habitant. Ranae plerumque ova in lacunina, in lacuna, aut in lacu pariunt sed ova in terra parere possunt. Ranae ova numerosa pariunt ne praedatores omnia ova comedant. Ovis exclusis, exeuntes larvas ranunculos nominant. Ranunculi paulatim spinas et crures gignunt ut ranae fiant. Ranae adulescentes multae in terra habitant, alterae manentes in aqua. Ranae multae in terra habitant ut sollertiae in natanda, scandenda et salinda possint. Neglegens tecta paene omnes ranae comedunt sola animals?. Aliae ranae lingua praedas capiunt, aliae manibus praedas capiunt. Tamen perpaucae species ranarum sunt, quae maximam partem herbas edunt. Igitur aves, pisces, viperae, lutrae, vulpes, meles, et homines ranas capiunt. Color vulgaris defensor ranarum est. Si rana mutare colorem potest, unum aut duos colores circumscribatur.
Nexus interni
- Animalium soni
- Rana draytonii
- Pelophylax esculentus, antea Rana esculenta
Notae
recensere- ↑ "Vita Caracallae Getaeque" (Aelio Spartiano tributa) 5.4-5.