Rana draytonii
Rana draytonii est species anurorum nunc in California endemica.[1] Subspecies Ranae aurorae esse antea putabatur. Secundum IUCN status eius est Damno Obiecta, quam ob rem a legibus Civitatum Foederatarum Americae protegitur. Anno 2014 Rana draytonii amphibium officiale Californiae a Jerry Brown Gubernatore nominata est.[2]
Habitatio
recensereRana draytonii ad modum aliarum ranarum vivit, itaque in eisdem circumiectis reperitur. In lacubus temporariis permanentibusque invenitur, atque in fluminibus cum plantis adiacentibus quae ab inimicis naturalibus tuentur.[2]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Geoffrey Hammerson, "Rana draytonii (California Red-legged Frog)," IUCN Redlist of Threatened Species (2008).
- ↑ 2.0 2.1 Gary Nafis, "California Red-legged Frog," A Guide to the Amphibians and Reptiles of California (2015).