Endemismus est oecologicus singularitatis status in proprio loco geographico, sicut separata insula, habitatione, civitate, vel alia regione definita. Esse cuique loco regionive endemicum significat organismum non inveniri nisi in illa orbis terrarum parte, et nusquam alibi. Exempli gratia, multae Lemuriformium species sunt insulae Madagascariae endemici. Variabilia physica, climatica, et biologica ad endemismum adiuvare possunt. Exempli gratia, avis Anthobaphes violacea est in fynbos endemica—quod significat eam solum in vegetatione fynbos Africae Australiae meridio-occidentalis habitat.

Nectarinia violacea solum in vegetatione fynbos Africae Australis invenitur.

Sunt duo endemismi genera: palaeoendemismus et neoendemismus. Notio opposita est cosmopolitanismus, vel distributio cosmopolita.

Genera speciesve endemicae saepissime se in insulis propter eorum solitudinem geographicam evolvuntur. Ergo endemismus est quotidianus in archipelagis remotis, sicut Havaiis, Galapagenses, et Dioscoridis Insula[1]. Endemismus etiam in remotis regionibus continentalibus crescere potest, sicut alta terra Aethiopica, et in magnis aquae corporibus, sicut Lacus Baical.

Organismi endemici facile fieri possunt periclitati vel exstincti ob habitationem circumscriptam et vulnerabilitatem industriarum hominum, inter quas introductio organismorum novorum.

Saeculo septimo decimo ineunte, fuerunt in Bermuda permulta decies centena milia Pterodromatum cahow et Juniperarum bermudianarum. Saeculo autem exeunte, pterodromata habita sunt exstincta; juniperi quoque paene exstincti saeculo vicensimo ab adventu parasiti factae sunt. Hodie, pterodromata et juniperi sunt rarissimae, sicut aliae species Bermudae endemicae vel natae.

Organismi endemici non sunt idem qui organismi vernaculi; species alio loco vernacula etiam sit alio loco vernacula. Species introducta, etiam species naturalizata vel exotica appellata, est organismus qui cuidam loco regionive non est vernaculus.

Ecoregiones maximo cum endemismo recensere

Secundum World Wildlife Fund, oecoregionibus sequentibus est maxima plantarum endemicarum proportio (nomina Anglica:

Notae recensere

  1. Vide lemma "Dioscoridis Ins. apud Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "DIOSCORIDIS Ins. Zocotora; in Afr. in mari Azanio, ubi definit Erythraeum (...)".

Nexus interni

 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!