Species introducta, vel aliena, exotica, non indigena, vel non endemica, vel simpliciter introductio, est species extra suum spatium vernaculum crescens, quae ibi per actionem humanam advenit, aut considerate aut fortuite. Nonnullae species introductae oecosystema laedunt in quod introductae sunt; aliae autem sine ullo effectu noxio sunt, et novae species oecosystemati revera prodesse possunt, exempli gratia in agricultura vicarius pro pesticidis. Aliquando casus beneficii aut detrimenti iam diu ignotus manet, exempli gratia in Nova Zelandia.[1] Index specierum introductarum alibi daturus est.

Melilotus sp., in Civitates Foederatas ex Eurasia introductus et naturalizatus ut messis pabuli et tegminis.
Lophura nycthemera mas, species in Asia Orientali endemica quae in partes Europae ornamenti causa introducta est.

Nexus interni

  1. Dov Sax, Commentarius in The Proceedings of the National Academy of Sciences (Augusto 2008).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Plantas invasivas civitate digestas spectant (Invasive plants by country, Introduced species).