Lacus Baical
Baical,[1] seu Baikal [2] (Russice Байкал, tr. Bajkal; Buriatice Байгал, tr. Bajgal) est lacus in parte meridionali Siberiae Orientalis, in re publica Buriatia et regione Ircutensi Russiae situs.

Area huius lacus est 31.5 milia km2. Longitudo est 636 km. Latitudo media est 48 km, latitudo maxima est 79.4 km. Baical est profundissimum aquarium continentale in orbe terrarum. Eius profunditas media est 730 m, profunditas maxima (in parte media) est 1680 m. Volumen aquae in hoc lacu est circa 23 milia km3. Baical circa 1/5 aquae dulcis superficialis mundi habet.
336 flumina in Baicalem fluunt (maxima illorum sunt Selenga et Bargusinus), sed solum Angara fluvius ex hoc lacu effluit (et se in Ieniseam effundit). Lacus insulas habet non multas; notae sunt Olchon[3] et Leporum insulae[4].
Lacus Baical faunam et floram multimodas unicasque habet. In hoc lacu sunt circa 600 species plantarum et plus quam 1200 species animalium, quorum circa 80% solum ibi habitant.
Notae Recensere
- ↑ Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XII. (Textus apud Google Books) P.S. Pallas, Zoographia rosso-asiatica
- ↑ Atlas Russicus, p. 7
- ↑ Gmelin, p. XIII; gen. Olchonis.
- ↑ Ibidem, Заячьи vel nunc Ушканьи.
Bibliographia Recensere
- Г. И. Галазий, "Байкал (озеро в Сибири)" in Большая Советская Энциклопедия ed. 3 (Encyclopaedia Sovietica Magna): fons principalis huius commentationis
- Alexei V. Kouraev et al., "Giant ice rings on lakes and field observations of lens‐like eddies in the Middle Baikal (2016–2017)" in Limnology and Oceanography (17 Octobris 2019)
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Baicalem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 53°18′10″N 108°0′17″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
- Pagina de lacu Baicale Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)
- Situs interretialis de lacu Baicale (Russice)
- Mare Baikal cum partibus fluviorum Lenae, Argun, Selengae et Angarae ac circum jacentibus territoriis (Ioannis Truscotii tabula anni 1775)