Ioannes Georgius Gmelin

Wikidata-logo.svg Ioannes Georgius Gmelin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Georgius Gmelin: imago
Nativitas: 10 Augusti 1709; Tubinga
Obitus: 20 Maii 1755; Tubinga
Patria: Germania

Officium

Officium: Professor
Munus: explorator, chemicus, geographus, botanista, professor, medicus
Patronus: Universitas Eberhardina Carolina

Familia

Genitores: Johann Georg Gmelin;

Vide etiam paginam discretivam: Gmelin

Ioannes Georgius Gmelin seu Gmelinus (Theodisce Johann Georg Gmelin, 10 Augusti 170920 Maii 1755) fuit rerum naturae investigator, explorator, botanista, ethnographus, geographus Germanicus.

Gmelin, alumnus Universitatis Tubingensis, annis ab 1727 usque ad 1747 in Imperio Russico favebat operi. Academiae Scientiarum Petropolitanae socius, initio (ab anno 1727) adiunctus chemiae et historiae naturalis et dein (ab anno 1731 ad annum 1748) professor illius academiae fuit. Annis ab 1733 ad 1743 expeditionem in Siberiam perfecit (e Petropoli per Iaroslaviam, Casanum, Tobolium, arces Septempalatiorum et Ustkamenogorensem[1], Tomium, Ieniseam, et Ircutiam ad Iacutiam urbem, unde per Ircutiam, Tomium, Catharinopolim, officinas Tagilenses, Verchoturiam, Solicamium, Ustiugam Magnam, Vologdam, et Schlusselburgum Petropolim rediit). Secundum illam expeditionem, opus scientificum scripsit, quattuor volumina comprehendens, nomine Flora Sibirica sive Historia plantarum Sibiriae, annis ab 1747 ad 1769 in lucem editum.

Postquam anno 1747 Tubingam rediit, ad mortem suam professor chemiae et historiae naturalis universitatis urbanae fuit.

OperaRecensere

NotaeRecensere

  1. Gerhardi Friderici Mülleri De scriptis Tanguticis, in: Commentarii Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae, vol. 10, Petropoli 1747, p. 440.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Georgium Gmelin spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • IPNI