Gerhardus Fridericus Müllerus (Theodisce Gerhard Friedrich Müller), qui et Theodorus Ioannis filius Miller (Russice Фёдор Ива́нович Ми́ллер), die 29 Octobris 1705 natus et 11 Octobris[1] 1783 Moscuae mortuus, fuit historicus et naturalista et explorator Russicus originis Germanicae.

Wikidata Gerhardus Fridericus Müllerus
Res apud Vicidata repertae:
Gerhardus Fridericus Müllerus: imago
Gerhardus Fridericus Müllerus: imago
Nativitas: 29 Octobris 1705, 18 Octobris 1705; Herford
Obitus: 11 Octobris 1783, 22 Octobris 1783; Moscua, Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Thomas Müller;

Vita et opera recensere

Westphaliae natus et in Universitate Lipsiensi educatus, Petropolim anno 1725 venit. Adiunctus Academiae Scientiarum Petropolitanae factus est; in gymnasi Academiae linguam Latinam, historiam et geographiam docebat. Ab anno 1733 ad 1743 Siberiam a Beresova ad Nertschiam et a Petropylis ad Iacutiam investigavit. Anno 1747 historiographus civitatis Russicae factus est. Anno 1749 orationem de Originibus gentis et nominis Russorum composuit, ubi theoriam Nortmannicam dictam primo proponebat; Michael Lomonosov aliique Muellero forte dissenserunt. Universitatis Petropolitanae rector annis 1747—1750 fuit. Historiam Siberiae composuit multaque opera alia; documenta multa historiae Russicae collegit, quorum nonnulla edidit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie