Academia Scientiarum Petropolitana

Academia Scientiarum Petropolitana[1] (Russice Петербургская академия наук, tr. Peterburgskaja akademija nauk) sive plenior Academia Scientiarum Imperialis[2] Petropolitana[3] (Russice Императорская Санкт-Петербургская академия наук, tr. Imperatorskaja Sankt-Peterburgskaja akademija nauk) fuit suprema institutio scientifica Imperii Russici annis ab 1724 ad 1917.

Aedificium principale Academiae Scientiarum Petropolitanae (nunc sedes Petropolitana Academiae Scientiarum Russicae), annis 1783-1789 secundum proiectum Iacobi Quarenghi constructum

Academia die 28 Ianuarii secundum Calendarium Iulianum (8 Februarii secundum Gregorianum) anni 1724 Petropoli condita est.

Nomina huius Academiae propria fuere:

  • ab anno 1724, Academia Scientiarum et Artium Petropoli (Академия наук и художеств в Санкт-Петербурге);
  • ab anno 1747, Academia Scientiarum et Artium Imperialis Petropoli (Императорская академия наук и художеств в Санкт-Петербурге);
  • ab anno 1803, Academia Scientiarum Imperialis (Императорская академия наук);
  • ab anno 1836, Academia Scientiarum Imperialis Petropolitana (Императорская Санкт-Петербургская академия наук).

Praesides academiae, ab imperatoribus Russicis assignati, fuere:

Die 29 Martii anni 1917 nomen novum, Academia Scientiarum Russica vel Rossica (Russice Российская Академия наук, Francogallice Académie des Sciences de Russie), pro academia olim imperiali a sociis eius propositum est, quod dein et ab administratione temporali Russiae confirmatum est.[4]

NotaeRecensere

  1. "Academia Scientiarum Petropolitana"[1]; "Academia scientiarum Petropolitana"[2].
  2. Pro 'Imperialis'[3] videtur et 'Caesarea'[4].
  3. "Academia Scientiarum Imperialis Petropolitana"[5],[6],[7]; "Imperialis Academia Scientiarum Petropolitana"[8],[9],[10]; "Academia Imperialis Scientiarum Petropolitana"[11].
  4. Есаков В. Д. От Императорской к Российской. Академия наук в 1917 году (Ab Imperiali ad Russicam. Academia scientiarum anno 1917). Отечественная история. 1994. № 5. P. 120-131.

Nexus interni

Nexus externiRecensere