Calendarium Gregorianum
Calendarium Gregorianum hodie plurimis in civitatibus ut calendarium publicum in usu est. Ex emendatione calendarii Iuliani profectum est, quae primo ab Aloysio Lilio et post mortem eius a Christophoro Clavio proposita a Gregorio XIII papa bulla Inter gravissimas die 24 Februarii 1582 promulgata est. Cursu temporum in calendarii Iuliani aliorumque calendariorum locum successit.
Cum imprimis annuum spatium, quod in calendario Iuliano 365.25 dierum est, ad 365.2425 dies mutatum sit, statim nova dierum calculatio cum novo calendario necesse fuit. Inde intellegi potest, quod civitates novum calendarium non nisi dubitanter acceperunt. Ultima civitas, quae hoc calendarium assumpsit, erat Res Publica Popularis Sinarum anno 1949.
Praeliminaria calendarii reformandi
recensereCausae
recensereCausa calendarii reformandi non solum annus calendarii Iuliani nimis longus prae anno solari fuit, sed etiam computus paschalis magis magisque difficilius. Iam Beda Venerabilis anno 725 animadvertit lunam plenam ante diem computatam evenisse.[1]. Dum currit tempus, declinatio augebatur; anni bisextiles, qui per ordinem intercalati sunt errorem exaequare non potuerunt.
Proposita
recensereA saeculo XIV varia calendarii reformandi proposita facta sunt – inter alios a Nicolao Cusano iussu Concilii Basiliensis, a Regiomontano et a Nicolao Copernico. Quae quidem omnia reiecta sunt. Tamen Copernici opus De revolutionibus orbium coelestium nec Prutenicae Tabulae Coelestium Motuum ab Erasmo Reinhold confectae fundamenta facta sunt reformationis demum a Gregorio XIII papa iussae.
Impulsus reformationis desiderium fuit, ut festum paschale iusto die celebretur.
In commissionem reformatoriam, cui cardinalis Gulielmus Sirletus praefuit, Aloisius Lilius (usque ad annum 1576, postea frater suus Antonius), Christophorus Clavius et alii mathematici ac astronomi vocati sunt, qui denique convenerunt calendarium ita emendandam esse, ut Aequinoctium veris iterum prope diem 23 Martii (sicut anno 46 a.C.n. quo calendarium Iulianum factum est), accuratius die 21 Martii, eveniret, aequinoctium hac die exactiore longitudinis anni calculatione stabiliretur et novus ad diem paschalem computandum algorithmus introduceretur.
Ut calendarium novum elaboraret Iesuita Germanus Christophorus Clavius, qui tum Romae apud Collegium Romanum mathematicam docuit, a papa iussus est. Maxima ex parte ea, quae Aloisius Lilius medicus ac astronomus proposuerat, secutus est.
Institutio calendarii novi
recensereOmissio decem dierum
recensereAnno 1582 quo calendarium mutatum est, ut dies aequinoctii corrigeretur, dies decem ex anni cursu sumpti sunt. Itaque in illis civitatibus Catholicis, quae reformationem statim observaverunt, diem Iovem, 4 Octobris, ilico dies Veneris, 15 Octobris, secutus est, consecutione dierum hebomadis servata. Status rerum, qualis tempore Concilii Nicaeni Primi exstabat, ferme redintegratus est. Mense Octobri electus est, quod hoc mense numerus festorum sanctorum minor, ut omissio minus turbationis efficeret.[2]
Novus ordo annorum intercalariorum
recensereAnni intercalarii ita modificati sunt, ut quisque annus, qui per quattuor exacte dividitur, est annus intercalarius his annis exceptis, qui per 100 dividuntur; tamen anni centenarii, qui per 400 dividuntur, anni intercalarii sunt (annus 1900 exempli gratia non est annus intercalarius, est autem annus 2000).
Aequatio lunaris
recensereAd diem paschalem computandum cyclus lunaris adhibebatur: Quoque undevicesimo anno sol et luna in eandem constellationem stellarum conveniunt et vices lunae in eundem diem calendarii cadunt. In calendario Iuliano exiguus error, qui unum diem intra 301 annos effecit, neglectus est. In calendario reformando aequatio lunaris in computum paschalem recepta est constituens, ut dies plenilunii veris (dies ubi primo plena pluna post vernale occurrit aequinoctium) quoque 312.5 anno (octo dies intra 2500 annos) in calendario Iuliano unum diem in anteriorem moveretur.
Menses anni in calendario Gregoriano
recenserePrincipium anni
recensereFere eadem aetate, sed non simul cum reformatione calendarii, principium anni publice in diem 1 Ianuarii motum est, qui propter nomen (ianua = ostium, porta), sed etiam, quod festo nativitatis Domini et solstitio hiemali propinquus est, aptus primus anni dies esset. Praeterea traditio Romana servata est. Medio Aevo annus variis diebus coepit, inter quos Christi Natalis, Pascha, Annuntiatio Domini.
Neque bulla papalis neque relativi canones anni prinicipium statuerunt. Tamen reformatio Gregoriana aliquid momenti habuit, quod bullae papali index festorum Sanctorum additus erat, qui reliquos festos anni 1582 usque ad diem 31 Decembris rettulit et illos anni sequentis (sive annorum futurorum) die 1 Ianuarii incipiens.
Multae civitates diem 1 Ianuarii principium anni novi statuerunt, antequam calendarium Gregorianum receperunt.
Introductio calendarii
recensereMutatio calendaria primum non nisi a paucis civitatibus Catholicis facta est. Aliae, quae auctoritatem papae non agnoverunt, calendarium antiquius retinuerunt. Dum utrumque calendarium in usu est, dies semper duobus modis calculari debebant, quo magna inter gentes incommoda et negotiorum difficultates ortae sunt. Itaque Borussia anno 1610, magna pars Scandinaviae tandem anno 1700, Imperium Britannicum anno 1752, Russia anno 1918, et Graecia anno 1923 calendarium Gregorianum sequi coeperunt.
Receptio calendarii Gregoriani
recenserecivitas | receptio calendarii Gregoriani |
principium anni 1 Ianuarii |
---|---|---|
Respublica Veneta | 1582 | 1522 |
Sacrum Romanum Imperium, Corpus Catholicorum (una cum Archiducatu Austriae et plurimis locis Helvetiae Catholicis) |
1582 | 1544 |
Polonia-Lituania, Hispaniae et Portugalliae regna cum coloniis | 1582 | 1556 |
Franciae regnum cum coloniis | 1582 | 1564 |
Nederlandia Hispanica meridiana (hodie: Belgica) | 1582 | 1576 |
Nederlandiae pars | 1582 | 1583 |
Bohemiae regnum, Subsilvaniae pagus | 1584 | |
Regnum Hungariae | 1587 | |
Transsilvaniae principatus | 1590 | |
Borussiae ducatus | 1612 | |
Elisatia (nunc Francia) | 1648 | |
Valesiae pagus | 1655 | |
Regnum Danorum, Corpus Evangelicorum Sacri Romani Imperii | 1700 | 1559 |
Nederlandia boreo-orientalis | 1700 | 1583 |
Pars Catholica Glaronae pagi | 1700 | |
Plurimae Helvetiae loci Protestantici, inter quos Basilia, Berna, Genava, Scafusa et Turicum | 1701 | |
Abbatis Cella Exterior, Sanctogallum urbs et pars reformata Glaronae pagi[3] | 1724 | |
Magnus Ducatus Tusciae | 1750 | 1721 |
Scotia regnum[4] | 1752 | 1600 |
Angliae regnum cum coloniis | 1752 | 1752 |
Sueciae regnum | 1752 | 1559 |
Ducatus Lotharingiae | 1760 | 1579 |
Ultima communia in pago Grisoniae | 1812 | |
Alasca (pars Civitatum Foederatarum Americae) | 1867 | |
Magnus Ducatus Finlandiae | 1867(?) | |
Iaponiae regnum | 1873 | |
Bulgariae regnum | 1916 | |
Imperium Ottomanicum/Turcia | 1917* | 1917 |
Russia Sovietica[5] | 1918 | 1700 |
Romaniae regnum | 1919 | |
Unio Sovietica | 1922 | |
Graeciae regnum (monte Atho excepto) | 1924 | |
Res Publica Popularis Sinarum | 1949 |
*Initio anni 1926 in Turcia calculatio annorum a Christo nato introducta est, antea (ab ultimis Imperii Ottomanici annis) calendarium Gregorianum annis secundum Hegiram computatis adhibitum est
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ J. D. North, "The Western Calendar: 'Intolerabilis, Horribilis, et Derisibilis': Four Centuries of Discontent." In: G. V. Coyne, M. A. Hoskin, O. Pedersen, Gregorian Reform of the Calendar: Proceedings of the Vatican conference to commemorate its 400th anniversary. Specola Vaticana, Città del Vaticano, 1983 (in interrete); p. 78
- ↑ A. Ziggelaar: The Papal Bull of 1582 Promulgating a Reform of the Calendar. In: G. V. Coyne, M. A. Hoskin, O. Pedersen, Gregorian Reform of the Calendar: Proceedings of the Vatican conference to commemorate its 400th anniversary. Specola Vaticana, Città del Vaticano, 1983 (in interrete); p. 223
- ↑ Historisch-Biographisches Lexikon der Schweiz vox »Zeitrechnung« statui partem Glaronae reformatam demum anno 1798 calendarium Gregorianum recepisse.
- ↑ Mike Spathaky: Old Style and New Style Dates and the change to the Gregorian Calendar, 2006
- ↑ Diem 31 Ianuarii dies 14 Februarii secutus est.
Nexus externi
recensere