Annus intercalarius[1] sive annus bisextilis est annus 366 dierum, addito mensi Februario singulo die intercalario. Sequitur, ut iis annis pro 28 Februario sint 29 dies.

Iuxta Calendarium Iulianum quarto quoque anno dies "ante diem sextum Kalendas Martias" (24 Februarii) bis habebatur, ita ut secundus horum dierum bissextus, annus vero et mensis, quo incalabatur, vel bissextus vel bissextilis diceretur.

Iuxta Calendarium Gregorianum dies intercalarius eadem ratione inseritur, iis tamen annis exceptis, qui per centum neque per quadringenta dividuntur.

A saeculo fere 17 more Gregoriano, sed confecto Februario intercalatur, qui dies ut 29 Februarii numeratu

Aliae gentes aliis intercalationibus utuntur, ut calendaria sua (sive solaria sive lunaria sive lunisolaria) motibus siderum accommodent, ad quod efficiendum etiam alia temporis spatia (velut secunda, minuta, horae, dies, hebdomades, menses) intercalantur.

Notae Recensere

  1. Plin. Nat. 2.130; 18.207.
  Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes!