Nicolaus Copernicus (Polonice Mikołaj Kopernik[1]; Theodisce Inferiori Medio(en) Niklas Koppernigk[2]; Theodisce Nikolaus Kopernikus ; 14731543), origine Torinensis vel Tornaeus ex oppido in Prussia Regali(en), fuit clericus Catholicus, mathematicus, astronomus, et conditor theoriae heliocentricae, quam in Nicolai Copernici Torinensis De revolutionibus orbium coelestium, sex libris nostra lingua scriptis, Norimbergae anno 1543 promulgavit. Ideo "terrae motor, solis caelique stator" appellatur.[3]

Wikidata Nicolaus Copernicus
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Copernicus: imago
Nicolaus Copernicus: imago
Nicolaus Copernicus: subscriptio
Nicolaus Copernicus: subscriptio
Nativitas: 19 Februarii 1473; Thorunium
Obitus: 24 Maii 1543; Frauenburgum
Patria: Regnum Poloniae
Nomen nativum: Niklas Koppernigk

Familia

Genitores: Mikolaj Kopernik the Elder; Barbara Koppernigk

Memoria

Sepultura: Archcathedral Basilica of the Assumption of the Blessed Virgin Mary and Saint Andrew in Frombork
"Nicolaus Copernicus Tornaeus Borussus Mathematicus." Theodor de Bry et Jean-Jacques Boissard, Icones virorum illustrium doctrina et eruditione praestantium (Francofurti 1598).

Vita recensere

Nicolaus Copernicus natus est Thorunii[4] die 19 Februarii 1473. Annis ab 1491 ad 1495 artibus liberalibus in Academia Cracoviensi studebat; deinde Italiae iuri canonico (1503, doctor Universitatis Ferrariensis), astronomiae, et medicinae Patavii et Bononiae. Anno 1495, creatus est canonicus Varmiensis. Novissimis annis, Frauenburgi habitabat, ubi die 24 Maii 1543 mortuus est. Eius corpus ibidem in ecclesia cathedrali sepultum est.

Opera recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. anno 1778, p. 48, vel Mikołaj Kopernik vide p. 30.
  2. Thorn, 1480 (Nicolaus Copernicus Gesamtausgabe: Urkunden, Akten und Nachrichten: Texte und Übersetzungen, ISBN 3-05-003009-7 S. 23ff; Marian Biskup: Regesta Copernicana, Ossolineum, 1973, p. 32, etc.
  3. "A monument to Copernicus has been erected at Thorn in Prussia, his native place. It bears the inscription drawn up by Baron Humboldt—Nicolaus Copernicus, Torunensis, terrae motor, solis caelique stator, on one side, and on the other, Natus anno 1473, obiit anno 1543."—F. Jefferies (1853), in The Gentleman's Magazine 40: 171.
  4. Szymon Starowolski (1627), Scriptorum Polonicorum: "Nicolaus Copernicus, Torunii in Prussia natus; patre Nicolao Copernico: matre vero, quae erat germana soror Lucae a Watzelrod Toruniensis, Episcopi Varmiensis," [1][2].

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Copernicum spectant.
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon