Commentariolus est tractatus de hypothesibus motuum coelestium a se constitutis. Commentariolus scriptus est a mathematico et astronomo Nicolao Copernico anno incognito. Auctor motus planetarum describit et explicat.

Prima pagina exemplaris Commentarioli Vindobonensis

Tractatus his capitulis constat: Praefatio, Petitiones, De ordine orbium, De motibus, qui circa Solem apparent, Quod aequalitas motuum non ad aequinoctia, sed stellas fixas referatur, De Luna, De tribus superioribus, Saturno, Iove et Marte, De Venere, de Mercurio.

Copernicus excursum theoriarum praecipuarum eius maiorum facit, deinde eorum rationes, praesertim Ptolemaei, contradicit. Copernicus septem petitiones, sive axiomata, perscribit:

  1. Omnium orbium caelestium sive sphaerarum unum centrum non esse.
  2. Centrum terrae non esse centrum mundi, sed tantum gravitatis et orbis Lunaris.
  3. Omnes orbes ambire Solem, tanquam in medio omnium existentem, ideoque circa Solem esse centrum mundi.
  4. Minorem esse comparationem distantiarum Solis et terrae ad altitudinem firmamenti, quam semidimetientis terrae ad distantiam Solis, adeo ut sit ad summitatem firmamenti insensibilis.
  5. Quicquid ex motu apparet in firmamento, non esse ex parte ipsius, sed terrae. Terra igitur cum proximis elementis motu diurno tota convertitur in polis suis invariabilibus firmamento immobili permanente ac ultimo caelo.
  6. Quicquid nobis ex motibus circa Solem apparet, non esse occasione ipsius, sed telluris et nostri orbis, cum quo circa Solem volvimur ceu aliquo alio sidere, sicque terram pluribus motibus ferri.
  7. Quod apparet in erraticis retrocessio ac progressus, non esse ex parte ipsarum sed telluris. huius igitur solius motus tot apparentibus in caelo diversitatibus sufficit.

Copernicus ordinem orbium exponit: summus est stellarum fixarum, sub eo Saturnus, deinde sequuntur Iuppiter, Martius, Terra, Venus, ultimusque Mercurius. Deinceps disceptat de Terrae triplici motu, de Luna et de aliis orbibus caelestibus.

Bibliographia

recensere
  • Noel M. Swerdlow, ed. et interpr., The Derivation and First Draft of Copernicus’s Planetary Theory: A Translation of the Commentariolus with Commentary. 1973

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Commentariolum spectant.