Hypothesis
Hypothesis (-is, f.)[1] (Graece ὑπόθεσις 'fundamentum; argumentum; consilium') est proposita phaenomeni? explanatio.
Plato in Menone quadam locutione utitur quae est "ἐξ ὑποθέσεως αὐτὸ σκοπεῖσθαι" ('ex hypothesi id speculari'); more geometrico examinat virtutem, utrum docendo an alio modo habeatur.[2]
Isaacus Newtonus de hypothesibus scripsit:
Rationem vero harum gravitatis proprietatum ex phænomenis nondum potui deducere, & hypotheses non fingo. Quicquid enim ex phænomenis non deducitur, hypothesis vocanda est; & hypotheses seu metaphysicæ, seu physicæ, seu qualitatum occultarum, seu mechanicæ, in philosophia experimentali locum non habent.[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
- ↑ Plato, Meno 86e.
- ↑ Isaacus Newtonus, Philosophiae naturalis principia mathematica, editio tertia, aucta et emendata (Londinii: apud Guil. & Joh. Innys, Regiæ Societatis typographos, 1726), pars "Scholium generale," 526–530.