Verificatio
Verificatio[1] est probatio veritatis. Nempe si quis rem quandam adseveraverit aut suspexerit, sine probatione empirica fides fieri non poterit. Si quis quid emat aut vendat, et emptori et venditori prodest apocham, qua commercium verificetur, accipere aut dare. Notio 'verificationis' multifariam adhiberi potest, sicut in normationibus ISO, aut in programmatura computatrali.
Philosophia scientiae
recensereVerificatio est ratio in philosophia scientiae habita, qua veritas hypotheseos probatur. Empirici logici et positivistae putant huiusmodi verificationem fieri posse, sed rationalistae critici contra verificationem disputant. Karl Popper, philosophus Austriaco-Britannicus, fuit qui primus dixit nullam propositionem universalem empirice verificari posse, falsificari autem posse testimonio contrario. Exemplo sit haec propositio universalis: "Omnes cycni albi sunt". (Apud antiquos non solum lac gallinaceum sed etiam cycnus niger ad absolutam raritatem referri solebat.[2]) Quo plures cycni reperti erunt — in praeterito, praesenti, futuro — eo constantior erit hypothesis. Quod si cycnus niger aterve repertus erit,[3] falsificabitur hypothesis.[4] Itaque constat theorias scientificas, si fidem Carolo Popper facimus, numquam empirice verificari posse, solum falsificari.
Notae
recensere- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "verificatio" Terminus bene compositus, qui forte apud scriptores antiquos non legitur.
- ↑ Sic apud Iuvenalem 6.165: "Rara avis in terris nigroque simillima cycno." Cf. Petr. 38.1: "Lacte gallinaceum si quaesieris, invenies."
- ↑ Re vera Willem de Vlamingh, nauarchus Batavus, saeculo XVII in Australia cycnos atros (species: Cygnus atratus) repperit.
- ↑ Popper 2005: 4, 82-83; Magee 1997: 22.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Magee, Bryan E., 1997. Popper. Routledge. (Fontana Modern Masters) [Primum editum 1973]
- Popper, Karl, 2005. Logic of Scientific Discovery. Routledge. [Primum editum 1959.]
- Sober, Elliott, 1999. Testability. Proceedings and Addresses of the American Philosophical Association 73: 47–76.