Lexicon universale, opus Iohannis Iacobi Hofmanni auctoris Helvetici, est encyclopaedia usque adhuc maxima omnium earum quae Latine conscriptae sunt.

Frontispicium Lexici universalis.

Hoc Lexicon Genavae anno 1677 primo editum est (sed Basiliae impressum) in duobus voluminibus sub titulo: Lexicon universale historico-geographico-chronologico-poetico-philologicum, continens historiam omnis aevi, geographiam omnium locorum, genealogiam principum familiarum, addita ubique chronologia tum veteri tum recentiore, mythologiam insuper omnium fabularum, discussionem philologicam illustrium circa haec occurrentium difficultatum.

Postea auctor supplementum locupletissimum praeparavit, in tres partes divisum sed in duobus voluminibus Genavae et Basiliae editum anno 1683, et sic intitulavit: Lexici universalis historico-geographico-chronologico-poetico-philologici continuatio, praeter addenda comprehendens historiam animalium, plantarum, lapidum, metallorum, elementorum, rerum astricarum, praecipue hominis negotiorumque eius, in omni aetate, sexu, conditione, aevo, recentiori, medio, veteri, ex omnium gentium, inprimis Hebraeae, Graecae, Romanae, monumentis sacris, civilibus, erutam.

Eiusdem operis editio secunda Lugduno Batavorum anno 1698 in quattuor voluminibus edita est. Titulum locupletiorem sic habet: Lexicon universale, historiam sacram et profanam omnis aevi, omniumque gentium; chronologiam ad haec usque tempora; geographiam et veteris et novi orbis; principum per omnes terras familiarum ab omni memoria repetitam genealogiam; tum mythologiam, ritus, caerimonias, omnemque veterum antiquitatem ex philologiae fontibus haustam; virorum ingenio atque eruditione celebrium enarrationem copiosissimam; praeterea animalium, plantarum, metallorum, lapidum, gemmarum, nomina, naturas, vires explanans.

Nexus interni

Nexus externi

recensere