Gemmae sunt lapides pretiosi aut mineralia aut res petrificatae quae aptae sunt ad ornamenta sumptuosa fabricanda. Gemmae magni aestimantur propter pulchritudinem ac raritatem et perfectionem; species ergo magnopere pretium dictat gemmarum. Gemmae olim erant divisae in genera duo: lapidum pretiosorum et semipretiosorum. Pretiosi erant lapides maximae raritatis, quibus significationem religiosam tribuebant et in ornamentis ecclesiasticis collocabant.

Lapides politi.

Nunc nonnullae gemmae fabricantur in laboratorio, quae discerni ab naturalibus non possunt; sunt autem adulterinae gemmae quae e vitro picto fiant.

Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Primordia earum a rupe Caucasi. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro, ac digito circumdedisse iisque coepisse anulum atque gemmas. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt, sive notissima, annotabimus. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur.

Exempla gemmarum

recensere

Bibliographia

recensere
  • Bernhard Bruder, Geschönte Steine. Saraviponti: Neue Erde, 2005, ISBN 3-89060-079-4
  • Gerhard Eis, "Andreas Jeßner über die Edelsteine (1595)" in Sudhoffs Archiv vol. 34 (1941) pp. 68–76
  • Gerda Friess, Edelsteine im Mittelalter. Wandel und Kontinuität in ihrer Bedeutung durch zwölf Jahrhunderte (in Aberglauben, Medizin, Theologie und Goldschmiedekunst). Hildesheim, 1980
  • Urban T. Holmes, "Mediaeval gem stones" in Speculum vol. 9 (1934) pp. 195–204
  • Hans Lüschen, Die Namen der Steine. 2a ed. Thun, 1979
  • Florian Neukirchen, Edelsteine: Brillante Zeugen für die Erforschung der Erde. Heidelbergae: Springer Spektrum, 2012. ISBN 978-3-8274-2921-6
  • Adalberto Pazzini, Le pietre preziose nella storia della medicina e nella legenda. Romae, 1939.
  • Walter Schumann, Edelsteine und Schmucksteine. 6a ed. Monaci: BLV Verlag, 1989. ISBN 3-405-12488-3

Nexus interni