Heliotropium[3] (ex verba Graeca ἤλιος 'sol' + τρὀπειν 'vertere'[4]) est genus plantarum florentium familiae Boraginacearum. Sunt 250 ad 300 species hoc in genere, plerumque plantae heliotropicae.


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (inordinatus) 
Familia : Boraginaceae 
Subfamilia : Heliotropioideae 
Genus : Heliotropium 
L.
   
Subdivisiones: Species
250–300; vide commentarium.
Synonyma
Beruniella Zakirov & Nabiev

Bourjotia Pomel
Bucanion Steven
Cochranea Miers
Euploca Nutt.
Lithococca Small ex Rydb.
Meladendron Molina
Parabouchetia Baill.

Valentina Speg.[1]
Species typica

Oecologia et usus ab hominibus

recensere
 
Heliotropium ovalifolium apud Pocharam Lacum, Andhra Pradesh Indiae.

Lepidoptera subfamiliae Danainarum has plantas visitare solent ut sucum bibant, quo ea praedatoribus noxia fiunt. Aliquae species compositiones olfactorias conligunt ut odorem producant ad attrahandos socios. Larvae speciei Freyerii trochyli familiae Lycaenidarum Heliotropio strigoso vescuntur.

Nonnulla Heliotropia sunt plantae horti populo gratissimae, insigniter Heliotropium arborescens. Nonnullae species sunt herbae inutiles, et multae sunt hepatotoxicae si copia comeditur, quia eis sunt ampla alkaloida pyrrolizidina. Sucus florum, praecipue Helitropii europaei, adhibebatur ut colorarium cibi (Anglice: food coloring) in coquina Francica Medii Aevi et Hodierni Ineuntis?.

Unum ex notissimis carminibus ragtime clavilisticis est "Heliotrope Bouquet" (nomen Anglicum), a Ludovico Chauvin (sectiones prima et secunda) et Scott Joplin (sectiones tertia et quarta) anno 1907 compositum.

Agricolae in Europa meridiana Heliotropium arborescens excolunt ut pars odoris (Anglice: perfume).[5]

Nonnullae species

recensere
 
Heliotropium anomalum var. argenteum
 
Heliotropium europaeum
 
Inflorescentia Heliotropii indici
 
Heliotropium procumbens habitus
 
Flores et folia Heliotropii strigosi Keesarae in Rangareddy Districtu, Andhra Pradesh Indiae.

Plantae olim hic positae

recensere

Nexus interni

  1. "Genus: Heliotropium L.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 2006-04-02 
  2. "Heliotropium L.". TROPICOS. Missouri Botanical Garden 
  3. Sunset Western Garden Book, 1995:606–607.
  4. Nomen Anglicum Vetustum turnsole eandem etymologiam habet.
  5. Floridata: Heliotropium arborsecens
  6. "GRIN Species Records of Heliotropium". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 

Bibliographia

recensere
  • Everitt, J. H., R. L. Lonard, et C. R. Little. 2007. Weeds in South Texas and Northern Mexico. Lubbock: Texas Tech University Press. ISBN 0-89672-614-2.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Heliotropium spectant.
  Vide "Heliotropium" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database