Ragtime (Anglicum, pro Anglico ragged time, 'tempus lacerum, tempus inaequale'), vel fortasse iocose tempus ragorum,[1] est genus musicae praesertim clavilicae quod praecipue rhythmis syncopatis designatur. Cantus in ragtime compositus "rag" dicitur, et totius compositionis forma regulis strictis confiniri solet: constat in quattuor partibus aut thematibus, quae A, B, C, et D nominari possunt, quarum parti cuique sedecim mensurae sunt. Cantus ordinem AABACCDD sequitur, partibus C et D in clave subdominantis.

Egregii ragtime compositores sunt Scott Joplin (c. 1867–1917), Iosephus Lamb (1887–1960), et Iacobus Scott (1885–1938).

Nexus interni

  1. Tempus Ragorum, compactus discus (York Pennsilvaniae: Stomp Off, CD 1282); musica a Trebor Jay Tichenor canta.
 
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!