Iaspis
Iaspis (Graece ἴασπις) est lapis vel melius dicere lapides similes diversi, qui ad opera artificiosa efficienda usui sunt. Iaspides quarzo et chalcedone plerumque compositi sunt cum micis, pyritis, spathis, actinolithis, chloritis, oxidis, et hydroxidis ferri et mangani. Inter formulas iaspidum sunt SiO2 (80–95%); Al2O3 et Fe2O3 (usque ad 15%), et CaO (3–6%). Antiquitus plerumque chalcedonii viridescentes iaspides nuncupabantur; nunc autem iaspides rubescentes et russi vulgares sunt.
Loca iaspidibus abundantia sunt in Uralibus Australibus ad urbes Orum Miassumque, in montibus Altaicis ad Serpentariam urbem, atque in vallibus Tscharyschi, Buchtarmae, et Pečengae.