Spathum
Spathum scintillans[1] sive feldspathum[2] est nomen, quo magnus crebrorum silicatorum numerus nominatur, qui elementis (Ba,Ca,Na,K,NH4)(Al,B,Si)4O8 compositi sunt. Elementa inter uncos posita inter se commutari sive substitui possunt numeris elementorum mutuo fixis. Spatha in crystalla aut systematis monoclinici aut triclinici mutantur. Spathi durities media secundum Fridericum Mohs est 6 - 6½ . Genus spathorum minerale saxis creandis maximi momenti est in crusta terrestri. Punctum liquefactionis est inter 1150–1250 °C.
Descriptio spathi
recensereSequens descriptio ex Hendrick Carel Van Der Boon Mesch (1820): Disputatio gelogica … de granite, p.7-9 sumpta est.
Spathum est diversicolor variae crystallinae formae, columnae hexagonalis superne et inferne acuminatae, angulis fere rectis, columnae quadrangularis integrae vel superne et inferne acuminatae, lateribus quasi detritis, rhombi perfecti elongati; asperum, laeve, striis notatum, obsitum granis exiguis suae ipsius materiae, nitidum, nudum, rubiginosum, erosum, opacum, pellucens, frangitur plerumque in lamellas. Ad chalybem scintillans, minus tamen quartzo, et quovis ictu deteritur, unde patet durum esse spathum, quartzo tamen minus. Si teratur, fit electricum. Duobus frustis invicem contritis phosphorescit singularem odorem effundens. Agit in acum magneticam eo magis quo magis rubrum est. Igni, qui gas oxygenio alitur, funditur in vitri speciem non diaphani, ceterum varii nonnihil pro varietate spathi - Habet igitur plures facultates cum quartzo communes, unde dicitur etiam spathum quartzozum. Duo spatha sunt: alterum album lamellare, alterum spatho argilliformi simile; hoc praebet Kaolin illud Petunzé, celebres materias usu in vasis porcellaneis conficiendis.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad spathum scintillans spectant. |