Wikidata-logo.svg Orum
Res apud Vicidata repertae:
Orum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°12′0″N 58°37′0″E, 51°12′52″N 58°32′39″E
Numerus incolarum: 230 414
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Орск

Gestio

Procuratio superior: Orsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 621.33 chiliometrum quadratum

Orum[1] (Russice Orsk) urbs est regionis Oropolitanae Russiae. Incolas 226 638 anno 2019 habet. In ripis Rhymni fluminis, apud ostium Ori fluminis in Rhymnum effluentis, patet. Ergo in duabus partibus orbis terrarum, Europa et Asia, situm est.

Orum anno 2020

HistoriaRecensere

Namdzhan urbs Baschkirorum mercatoria, quam Edrisius memorat, loco Ori constavisse nonnullis videtur. Anno 1731, cum Kazachorum zhuz minor ad Russiam sua sponte adiungere consilium ceperat, anno 1735 Ioannes Kirillov iussu Annae imperatricis Kazachis sociis defendendis arcem in ostio Ori fluminis condidit. Haec primo Oropolim nominabatur; anno 1743, cum Oropolis hodierna aedificata esset, Arcem Orensem[2] nomen accepit. Anno 1861 stanitsa Cosacorum Oropolitanorum loco Arcis Orensis instituta est, et anno 1865 in numerum urbium cum nomine Orum inclusa est. A fine saeculi undevicesimi Orum ut urbs industriae crescebat, et nunc talis manet.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 525.
  2. Russice Орская крепость.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°12′0″N 58°37′0″E, 51°12′52″N 58°32′39″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Orum spectant.