Edrisius,[1] rarius Dreses,[2] Arabice محمد الإدريسي Muḥammad al-Idrīsī fuit geographus qui Arabice scripsit. Panormi in aula regis Rogerii II Siciliae floruit, ubi anno 1154 opus praecipuum, Latine De geographia universali appellatum, componere coepit.

Wikidata Edrisius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1111; Septa
Obitus: 1166, 1165; Sicilia insula
Mappa mundi quae manuscriptis aliquibus De geographia universali praeponitur. MS BNF Ar. 2221 (annis 1250/1325) f. 3v-4r. Septentrio ima imagine videtur.

Fontes fidei digni de Edrisii nativitate perpauca, de obitu nihil referunt. Vita brevissima in opere biographico medio saeculo XIV ab Al-Ṣafadī(en) scripto legere possumus, non sub nomine Edrisii ipsius, sed proavorum: avo Idrīs ibn Yaḥya al-ʿAlī e regno suo Malacitano in Hispania, cui anno 1042 succederat, expulso, omnem familiam Hammudidarum in alias regiones fugisse, e qua filius Muḥammad ibn ʿAbd Allāh in Siciliam profugum in amicitiam receptus erit a Rogerio (primo huius nominis), qui eis annis Siciliam conquisiverat. Filium refugae, nomine Muḥammad ibn Muḥammad al-Idrīsī, i.e. Edrisium nostrum, in aula regis Rogerii II, filii conquisitoris, vixisse atque iussu regis opus magnum geographicum composuissse.[3] Quae res cum aliis variatim traditis satis consonant. Ibn Khaldunus enim, rerum gestarum scriptor saeculi XIV exeuntis, Edrisium in Sicilia apud Rogerium II habitavisse confirmat quia parentes Hammudidae dominium Malacitanum perdiderant.[4] Leo Africanus, qui vitas Arabum illustrium Latine saeculo XV conscripsit, inter multa vel falsa vel incredibilia Edrisium Mazariae in urbe Siciliae orientalis natum esse dicit, id quod verisimile est.[5]

Insula Sicilia. Bibliotheca Nationalis Francica Lutetiae: MS. Ar. 2221 (1250/1325) f. 203v-204r. Septentrio ima imagine videtur.

Ibn Sa’īd al-Maġribī(en), qui de Africa septentrionali medio saeculo XIII scripsit, Edrisium insignem peregrinatorem fuisse tradit,[6] id quod verum esse potest, quamquam ipse in praefatione De geographia universali rarissime de rebus a se visis, fere semper de relationibus nautarum, mercatorum, peregrinatorum a se iussu regis collatis refert.

Fontes de vita Edrisii

recensere
  1. Vide titulum editionis Ioannis Melchioris Hartmann, Edrisii Africa (Gottingae, 1796)
  2. "Sicut saeculo duodecimo p.Chr.n. geographus Dreses descripsit": vide p. 164
  3. Al-Ṣafadī(en), Al-wāfi bi-l-wafāyāt(ar) (textus Arabicus); Amara et Nef (2001) p. 122
  4. Ibn Khaldunus, Muqaddima p. 97 versionis V. Monteil (1997).
  5. Leo Africanus, De viris quibusdam illustribus apud Arabes (textus Latinus manu scriptus); Oman (1970) p. 232.
  6. Oman (1970) pp. 227–228.
  7. Oman (1970) p. 226

Bibliographia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam De geographia universali#Bibliographia.
  • Allaoua Amara, Annliese Nef, "Al-Idrīsī et les Ḥammūdides de Sicile: Nouvelles donnees biographiques sur l'auteur du "Livre de Roger"". Arabica vol. 48 (2001) pp. 121-127
  • Joaquín Bustamante Costa, "Al-Idrisi" apud DBE
  • A. De Simone, "Un’ipotesi su al-Idrīsī geografo e poeta" in A. Pellitteri, G. Montaina, edd., Azhàr. Studi arabo-islamici in memoria di Umberto Rizzitano (Panormi, 1995) pp. 111-123
  • Frantz Grenet, ed.; A. Nef, E. de la Vaissière, interprr., La géographie d’Idrîsî. Un atlas du monde au XIIe siècle. Lutetiae: Bibliothèque nationale de France, 2000 (editio CD-Rom)
  • Fr. Herrera Clavero, A. Weil Rus, J. Luis Ruiz García, J. Antonio Alarcón Caballero, edd., El mundo del geógrafo ceutí al Idrisi. Septae, 2011 recensio huius operis
  • Russell Hopley, "The Translation of Nature: Al-Sharif al-Idrisi on the plant life of the western Mediterranean" in Karen L. Fresco, Charles D. Wright, edd., Translating the Middle Ages (Ashgate, 2012) pp. 21-34 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Cristina La Rosa, "La terminologia botanica siculo-andalusa nel Kitāb al-ǧāmiʿ li ṣifāt aštāt al-nabāt wa-ḍurūb anwāʿ al-mufradāt di Idrīsī" in Annali di Ca' Foscari. Serie orientale (2014)
  • Carlo Alfonso Nallino, "al-IDRĪSĪ, Abū ‛Abd Allāh Muḥammad ibn Muḥammad ibn ‛Abd Allāh ibn Idrīs al-Ḥammūdī al-Ḥasanī" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1933)
  • Annliese Nef, "Al-Idrīsī : un complément d’enquête biographique" in H. Bresc et E. Tixier du Mesnil, Géographes et voyageurs au Moyen Âge (Nanterre, 2010) pp. 53-66 alibi
  • G. Oman, "al-Idrīsī" in Encyclopaedia of Islam 2a ed., vol. 3 (1986) pp. 1032-1035
  • G. Oman, "Notizie bibliografiche sul geografo arabo al-Idrīsī (XII secolo) e sulle sue opere" in Annali dell’Istituto Universitario Orientale di Napoli vol. 11 (1961) pp. 25-61. "Addenda" in eisdem libellis annis 1962, 1966, 1969 divulgantur
  • G. Oman, "Osservazioni sulle notizie biografiche comunemente diffuse sulloscrittore arabo al-Sharîf al-Idrîsî" in Annali dell’Istituto Universitario Orientale di Napoli vol. 20 (1970) pp. 209-238
  • Ahmed Tahiri, ed., Itinerários e reinos. Uma descoberta do mundo o Gharb al-andalus na obra do geógrafo al Idrisi. Vila Real de Santo António, 2011

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Edrisium spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •