Miassus[1] (Russice Миасс, Miass; Baschkirice Мейәс) est urbs in Regione Celiabinscensi Russiae, quae ad ripas Miassi fluminis iacet. Incolarum 151 472 anno 2020 ei erant.

Wikidata Miassus
Res apud Vicidata repertae:
Miassus: insigne
Miassus: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°3′0″N 60°6′0″E
Numerus incolarum: 147 449
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Miass Urban Okrug

Geographia

Superficies: 112 chiliometrum quadratum
Vide etiam paginam discretivam: Miassus (discretiva).
Miassi e machina volatili hora vespertina hiemali anno 2013 visus.

Historia

recensere

Historia urbis tota de fodinis cupri et auri dependet. Anno 1773, fabrica cupri producendi hic aedificari coepit, et eius colonia operariorum constituta est, quae Fabrica Miassiana diu nuncupabatur. Saeculo undevicensimo ineunte, auro prope urbem nuper invento, fabrica coloniaque crescebant. Anno 1891, e Miasso simul ac ex Eocratea ferrivia Transsibirica construi coepit. Anno 1926, urbs in numerum urbium relata est.

Saeculo vicensimo uno, Miassus sedes industrialis magni momenti est. Indigenae autoplaustra fabricantur. In urbe sedes Centri publici rochetarum creationis (Russice Государственный ракетный центр) iacet.

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. V, XXVI. (Textus apud Google Books).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Miassum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 55°3′0″N 60°6′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия