Vide etiam paginam discretivam: Colonia (discretiva)

Colonia est locus ubi coloni habitant, qui ex metropoli migrant ut coloniam condant, ac non independens est.

Tabula Africae anno 1890 cum multae terrae coloniae civitatum Europaearum erant.

Graeci ex Graecia migrabant et in aliis locis Maris Mediterranei oppida condiderunt quae coloniae appellantur. Qua re Platon in illo dialogo, qui Phaedo inscriptus est Socratem fecit dicentem Graecos mare mediterraneum circumsedere sicut ranas aliquod stagnum[1].

Romani in imperio cives in oppidis collocaverunt, quae urbes coloniae appellabantur, exempli gratia Colonia Agrippina.

De significatione vocabuli coloniae apud Servium[2] haec leguntur: Sane veteres colonias ita definiunt: colonia est coetus eorum hominum, qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem iure obtinerent. Alii: colonia est quae graece apoikia vocatur; dicta autem est a colendo; est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicum habeant ex consensu civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio.

Saepe primo populus alienus expugnandus est antequam civitas victrix populos expugnatos facit colonos vel suae gentis illuc colonos mittit.

Praecipue saeculo undevicesimo, civitates Europae multas gentes in Africa, America, et Asia in colonias redigerunt. His in coloniis aut indigenae vivere pergebant etsi pacati aut illuc coloni Europaei migraverunt. Ita magna imperia quae a metropolibus Europaeis regnabantur facta sunt. Multae civitates Europaeae colonias in orbe terrarum habuerunt. Maximum fuit Imperium Britanniae; aliud Imperium Hispanicum.

Notae recensere

  1. 109 ab
  2. In Aeneidem 1,12

Nexus interni

 

Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!