Annuntiatio Domini
Annuntiatio Domini vel Annuntiatio Beatae Mariae Virginis (Graece Εὐαγγελισμὸς τῆς Θεοτόκου) est sollemnitas, quae multis in ecclesiis Christianis die 25 Martii (vel, aliis maioris momenti festivitatibus occurrentibus, posterius) celebratur. Olim etiam Conceptio Christi vel Ancilla nominabatur. Mysterium, quod celebratur, est incarnatio Dei filii in homine. Lucas evangelista enim tradit Gabrielem archangelum quondam Mariam virginem visitasse eique filium Iesum a Spiritu Sancto conceptum pariendum annuntiavisse.
Textus biblicus
recensereIn evangelio secundum Lucam est:
- In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum.” Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.” Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.” Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.” Et discessit ab illa angelus.[1]
Pinacotheca
recensereQuae annuntiatio saepissime ab artificibus picta est:
-
Annuntiatio, cum liliis, Melotio Foroliviensi attributa, inter annos 1438-1494 picta, exhibita Romae in Pantheone
-
Jean Poyer: Annuntiatio Domini, Breviarium Henrici VIII, circa annum 1500 picta
-
Annuntiatio Mariae, cum columba, pictura acufacta, saeculo decimo tertio
Tabulae separatim descriptae
recensereFestum in calendario liturgico
recensereDies a festo natalacio Domini (25 Decembris) subtractis novem mensibus deducta est. Festivitas et inter festa Domini et Mariae numeratur: Secundum Calendarium Romanae Ecclesiae Ritus Romani ordinarii est festum Domini (Annuntiatio Domini), in ritu extraordinario est festum Mariae (Annuntiatio Beatae Mariae Virginis), ut patet ex multarum ecclesiarum patrociniis.
Apud Orthodoxos annuntiatio inter duodecim festa principalia numeratur. Etiam Lutherani et Anglicani hoc festum celebrant.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Category:Annunciation spectant. |