Aperire sectionem principem
Facies Panthei

Pantheum,[1] Latinitate medii aevi etiam Pantheon[2] (Graece Πάνθειον), est clarissimum aedificium, quod Campo Martio Romae in usu continuo ex antiquitate remanet. Ab Agrippa consule anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum sine supplementis convexum.

Partes interiores Panthei
Adumbratio desuper in Pantheum
Interior.
Interior tholi.
Interior cellae.

Primum ad omnes deos consecratum, Phocas I, imperator Romanorum Constantinopolitanus, aedificium Bonifacio papae IV anno 609 dedit, quod in ecclesiam Christianam nomine Sancta Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium etiam pro sepulcreto adhibebatur, ubi Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci pictores, Archangelus Corelli compositor, et Balthasar Perutius architectus sepulti sunt.

Index

AedificiumRecensere

PronaosRecensere

Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithis ex granite Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:

M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT

Id est: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.

CellaRecensere

Cella templi fani rotunda est, cui dei adesse putabantur et ritus fiebant. Solum marmoreum est cum variegatorum colorum pavimento.

ConvexumRecensere

Convexum est tectura Panthei. Factum est opere caementicio. Oculus in culmine est vacuum spatium, per quod solis lux in templum pervenit.

NotaeRecensere

  1. Plin., Naturalis Historia 36.38.4: "Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis".
  2. De mirabilibus urbis Romae.

BibliographiaRecensere

  • Choisy, Auguste. 1873. L'art de bâtir chez les Romains. Lutetiae: Librarie gènèerale de l'architectura et des travaux publics et Cie.
  • Choisy, Auguste. 1999. El arte de construir en Roma. Madriti: Instituto Juan de Herrera. ISBN 84-89977-67-4.
  • De Fine Licht, Kjeld. 1968. The Rotunda in Rome. A study of Hadrian's Pantheon. Hafniae: Gyldendal.
  • Lanciani, Rodolfo. 1897. Las ruinas y excavaciones de la Antigua Roma.
  • Montero Fernández, Francisco Javier. 2004. El Panteón: Imagen, tiempo y espacio: Proyecto y patrimonio. Sevillae: Universidad de Sevilla. Instituto Universitario de Ciencias de la Construcción. ISBN 84-472-0824-9.
  • Vighi, R. 1959. Il Pantheon.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheum Agrippae spectant (Pantheon, Pantheon (Rome)).