Fanum
Fanum est locus sanctus ad adolendum vel adorandum religionis causa dicatus. In religione Romana fanum cum aedificium est, appellatur templum; alia nomina sunt aedes et delubrum. Fanum autem Christianum plerumque ecclesia vel ecclesiola sive capella appellatur; fanum Iudaicum, synagoga; et fanum Islamicum mescita.
Pinacotheca
recensere-
Hephaesti Templum Athenis 449 a.C.n. erectum cuius ostium ad solis ortum spectat (Hic autem facies occidentalis monstratur).
-
Fanum Dianae in finibus Aricinis situm ubi Diana antiquitus colebatur (hodie Italice Lago di Nemi). Pictura octavi decimi saeculi a I. R. Cozens facta.
-
Pars interioris Panthei ubi altare Ecclesiae erectum est.
-
Despectus in Forum Sancti Petri de summo tholo Basilicae.
-
Musulmanes obsecrant apud Meschitam Umayyad.
-
Mecca, urbs et fanum sanctissimum religionis Islamicae.
-
Interior Synagogae Amstelodamo in Batavia, ubi monstrantur scaenium lectoris ante et Arca voluminum Torah post.
-
Fanum Hierosolymorum, sanctissimum religionis Iudaicae et tertium omnium sanctissimorum religionis Islamici.
-
Moenia Occidentalia nocte, iuxta Fanum Hierosolymorum.
-
Fanum Angkor Wat in Cambodia, cuius ostium spectat ad solis occasum.
-
Fanum Longshan Taipeio in Taivania anno 1738 erectum, cuius ostium ad solis occasum spectat; praebens architecturam Sinensem illius aetatis.
-
Ecclesia Mons, Fanum Curationis Rosicrucianum cuius Ostium ad solis ortum spectat, Oceanside in California CFA anno 1920. Fanum dicatum est ad adventum Aetatis Aquarii.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Messner, Francis. 2000. Les lieux de culte en France et en Europe: statuts, pratiques, fonctions. Lovaniae: Peeters Publishers.
- Neumann-Gundrum, Elisabeth. 1981. Europas Kultur der Groß-Skulpturen. Gießen: Wilhelm Schmitz. ISBN 3-87711-039-8.
- Vauchez, André. 2000. Lieux sacrés, lieux du culte, sanctuaires. Romae: École française de Rome.