Wikidata-logo.svg Amstelodamum
Res apud Vicidata repertae:
Amstelodamum: insigne
Civitas: Nederlandia
Locus: 52°23′0″N 4°54′0″E
Numerus incolarum: 860 124
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Amsterdam

Gestio

Praefectus: Femke Halsema
Procuratio superior: Amstelodamum

Geographia

Superficies: 219 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Amstelodamum: situs

Amstelodamum[1], sive Amsteladamum,[2] (nomen adiectivum: Amstelodamensis[1]) (Batavice: Amsterdam), est caput et maxima Bataviae urbs in Hollandia Septentrionali provincia iuxta Amstel fluminis ostium et lacum IJ sita. Nomine accepto a mole saeculo tertio decimo in flumen Amstel acta, urbs iure circa annum 1300 appellata est, et mox munitionibus alia atque alia appetendo loca tam crescebat ut Saeculo Batavorum Aureo Amstelodamum totius orbis terrarum commercio nisi maxima inter maximas numeraretur.

Vexillum urbanum.

Saeculo sexto decimo exeunte, urbs propter incolarum incrementum iterum iterumque munitionibus atque fossis aucta est eo consilio ut plures amplecti posset. Fossae illae omnes contextae Batavice notae sicut cingulum fossarum (Batavice grachtengordel) pulcherrimae inter urbis amoenitates adhuc lustrari possunt ac inter UNESCO patrimonia totius orbis terrarum numerantur. Alia lustranda praecipue musea sunt ut Museum Rei Publicae, Museum Urbis, Van Gogh pictoris Museum, domus Annae Frank sed etiam partes urbis vetustiores. Sunt duae Amstelodami sitae studiorum universitates (Universitas Amstelodamensis atque Universitas Libera Amstelodamensis) et est urbs quae maximam inter omnes orbis terrarum urbes continet civitate hominum varietatem cum dimidia pars incolarum advenae sint.

Kalendis Ianuariis 2012, secundum censum incolae 790 044 in urbe habitabant. Incolis suburbium autem inclusis, circa 1.2 miliones continet. Una cum aliis urbibus finitimis dicitur "Amstelodami urbium coniunctio," quae 2.3 incolarum milliones amplectitur, atque illa ipsa urbium coniunctio in maiore Batavarum urbium ut Roterodami, Hagae et Ultraiecti coniunctione partem habet, quae coniunctio incolis in Europa sexta dicitur continens circa 7 milliones (Batavice Randstad). Urbs ipsa divisa est in partes septem, quae iterum inter se divisae sunt.

LustrandaRecensere

 
Amstelodamum
Urbis collocatio in Nederlandia

Scholae ubi Graeca et Latina Linguae docenturRecensere

Universitates ubi Graeca et Latina Linguae docenturRecensere

Cives praeclariRecensere

NatiRecensere

MortuiRecensere

AliiRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Johann Georg Theodor Graesse: Orbis latinus oder Verzeichniss der lateinischen Benennungen der bekanntesten Städte etc., Meere, Seen, Berge und Flüsse in allen Theilen der Erde nebst einem deutsch-lateinischen Register derselben, Dresden 1861 (Verlag Schönfeld), p. 12.

BibliographiaRecensere

  • Baltschev, Bettina. 2008. Ein Jahr in Amsterdam: Reise in den Alltag. Freiburg im Breisgau / Basiliae / Vindobonae: Herder. ISBN 978-3-451-06002-1. Herder Spektrum, vol. 6002.
  • Berns, Jan, et Jo Daan. 1993. Hij zeit wat: de Amsterdamse volkstaal. Hagae: BZZTôH. ISBN 978-9062917563.
  • Caspers, Charles, et Peter Jan Margry. 2017. Het Mirakel van Amsterdam: Biografie van een betwiste devotie. Amstelodami: Prometheus.
  • Driessen, Christoph. 2010. Kleine Geschichte Amsterdams. Regensburg: Pustet. ISBN 978-3-7917-2272-6.
  • Janse, Herman. Amsterdam gebouwd op palen. Ex. sexta. Amstelodami: Ploegsma. Prima editio: AMstelodami: De Brink, 1993. ISBN 978-90-216-7031-7.
  • Frijhoff, Willem, et Maarten Prak. 2005. Geschiedenis van Amsterdam: Zelfbewuste stadsstaat 1650–1813. Amstelodami: SUN, ISBN 978-9058751386.
  • Janse, H. 1993. Amsterdam gebouwd op palen. Amstelodami: Verlag Ploegsma. ISBN 90-216-7031-3.
  • Mak, Geert. 1994. Een kleine geschiedenis van Amsterdam. Amstelodami et Antverpiae: Atlas, ISBN 978-9045019536.
  • Nusteling, Hubert. 1985. Welvaart en werkgelegenheid in Amsterdam 1540–1860: Een relaas over demografie, economie en sociale politiek van een wereldstad. Amstelodami: De Bataafsche Leeuw. ISBN 978-9067070829.
  • Ramaer, J. C. 1921. "Middelpunten der bewoning in Nederland, voorheen en thans." TAG secunda series, 38.
  • Schiweck, Ingo. 2010. PastFinder Amsterdam: Vom Goldenen Zeitalter bis Anne Frank. Dusseldorpiae: PastFinder. ISBN 978-988-99787-8-5.
  • Van Dillen, J. G. 1929. Bronnen tot de geschiedenis van het bedrijfsleven en het gildewezen van Amsterdam. Hagae.
  • van Leeuwen, Marco H. D. 2000. The logic of charity: Amsterdam, 1800–1850. Basingstoke et Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69603-4.
  • Van Leeuwen, M., et J. E. Oeppen. 1993. "Reconstructing the Demographic Regime of Amsterdam 1681–1920." Economic and Social History in the Netherlands 5: 61–102. hdl:10622/09251669-1993-001.
  • Weidemann, Siggi. (2005) 2010. Gebrauchsanweisung für Amsterdam. Ed. tertia. Monac et Turicii: Piper. ISBN 978-3-492-27539-2.
  • Zee, Renate van der. 2016. "Story of cities #30: how this Amsterdam inventor gave bike-sharing to the world." The Guardian, 26 Aprilis 2016.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amstelodamum spectant.
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana