Mancunium,[1][2] aevo Romano Mamucium[3][4] (Anglice Manchester), est urbs in Anglia sita, ubi anno 2001 habitabant 422 300 incolarum. Mancunium, Britanniarum Regni urbs secunda a maxima multitudine incolarum, medio in comitatu metropolitano Mancunio Maiore (Greater Manchester) iacet, qui comitatus 2 438 000 incolarum habet.

Wikidata Mancunium
Res apud Vicidata repertae:
Mancunium: insigne
Mancunium: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 53°28′0″N 2°14′0″W
Numerus incolarum: 547 627
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Manchester

Gestio

Procuratio superior: Manchester

Geographia

Superficies: 115.6 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Boltonium

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Angelopolis, Palembang, Chemnicium, Kanpur, Corduba, Rehovot, Amstelodamum, Petropolis, Wuhan, Faisalabad, Tralles, Taldy Kurgan, Amstelodamum

Tabula aut despectus

Mancunium: situs
Mancunium: situs
 
Ecclesia Cathedralis Mancuniensis.

Urbanae pediludii societates sunt Mancunienses Uniti et Mancunium Urbs. Et in historia fabricas texturae erant, ubi Fridericus Engels negotium factus fuit.

Sicut Britanniae fere omni, urbi Mancunio clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 4.5° atque mensibus Iulio et Augusto 16.5°, minima inter 1.5° et 12.5°, maxima inter 7.5° et 20.5°, sed minima extrema usque hodie nota −13.5°, maxima extrema 33.7°; pluviis mense Februario ad 51 mm tantum, mense Octobri ad 92 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 143, nivosis fere 20 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 86% et 89% reperta, horis solis fulgentis mense Ianuario 52, mense Maio 188, per annum totum 1 416 relatis.[5]

Incolae notissimi

recensere
 
Situs castrorum Romanorum Mamucii, hodie Castlefield
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~; F. Ferrari, Lexicon geographicum, 1667
  2. "Mancunium, -ii (n.)" in J. Riddle, T. Arnold A Copious and Critical English-Latin Lexicon, London, 1847, revised C. Anthon, New York, 1849
  3. A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979); Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594). Mameceastra, Mantio, Manucium sunt formae aut erroneae aut minime Latinae.
  4. "in bibliotheca urbis Manchestri Rylandiana": Otto Schroeder, Novae comoediae fragmenta in papyris reperta exceptis Menandreis. Kleine Texte für Vorlesungen und Übungen, 135 (Bonnae: A. Marcus und E. Weber's Verlag, 1915), p. 58, in commentario de manuscripto Pap. Ryland. 16.
  5. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis.
  6. Ad Chorlton super Medlock natus

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mancunium spectant.
  Lege Μαγκούνιον ("Mancunium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  • "Mamucio" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)