Angelopolis

urbs Californiae Civitatum Foederatarum

Angelopolis[1][2] (vulgo Los Angeles) est maxima Californiae urbs et Civitatum Foederatarum secunda, urbe Novo Eboraco locum primum tenente. Regio metropolitana omnis orbis terrarum duodevigesimum esse censetur quo ad numerum incolarum pertinet. Urbs enim propria medio anno 2014 incolas 3 928 864, regio metropolitana 13 131 431 habuit. Angelopolis iam saeculo duodevicensimo condita, non ante saeculum XX ad tantam magnitudinem crevit.

Wikidata Angelopolis
Res apud Vicidata repertae:
Angelopolis: insigne
Angelopolis: insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 34°3′8″N 118°14′37″W
Numerus incolarum: 3 898 747
Zona horaria: UTC-8, UTC-7, UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: City of Los Angeles

Gestio

Praefectus: Karen Bass
Consilium: Los Angeles City Council
Procuratio superior: Angelopolis Comitatus

Geographia

Superficies: 1 302.15171 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Lomita, Comptonia, Huntington Park, East Los Angeles, Willowbrook, Alhambra, South Pasadena, Monterey, Pasadena, Glendale, Burbank, San Fernando, Hidden Hills, El Segundo, Sancta Monica, West Hollywood, Inglewood, Ora longa, Torrance, West Athens, Carson, San Pedro, Gardena, Culver City, Beverly Hills, Ladera Heights, Westmont, West Carson, Calabasas, Lynwood, Monterey Park, Montebello, Vernon

Tabula aut despectus

Angelopolis: situs
Angelopolis: situs
Vide etiam paginam discretivam: Angelopolis (discretiva).

In vallibus sita est meridianarum Californiae partium iuxta oram Pacificum ad pedem montium qui usque ad altitudinem 3000 metrorum surgunt ad boream et orientem versus. Urbibus et suburbiis frequentatis celebratisque circumdatur inter quibus Ruscisilva, Sancta Monica, Litus Longum.

Historia

recensere
 
Vallis seu planities Angelopolitana. Media imagine sub montibus Sancti Gabrielis urbs ipsa splendet; ultra Desertum Mojave distinguitur; ad sinistram partem iuxta oram maritimam longius Sancta Monica urbs, propius paeninsula Palos Verdes, ad dextram partem portus Angelopolitanus urbsque Litoris Longi videntur.

Regionem circumiacentem omnem, a populis Amerindis Chuvash et Tongva iam habitatam, Ioannes Rodríguez Cabrillo pro rege Hispanico anno 1542 vindicavit. Oppidum autem loco urbis hodiernae primum condiderunt coloni quattuor et quadraginta anno 1781 auctoritate tam Philippi de Neve gubernatoris Californiae Superioris quam viceregis Novae Hispaniae Antonii de Bucareli. Appellatione El Pueblo de Nuestra Señora la Reina de los Ángeles del Río de Porciúncula nuncupaverunt. Quod oppidum, incolis iam fere 650, pars imperii Mexicani factum est eo anno 1821 quo Mexicum libertatem suam proclamavit. Ab anno 1850 post bellis Mexico-Americanis in civitate California Civitatum Foederatarum comprehensum est.

Ferrivia Pacifica Australis usque in Angelopolim anno 1876 confecta est. Ab anno 1892 petroleum sub pago Angelopolitano reperiebatur. Iam anno 1910 (quo anno oppidum suburbanum Ruscisilva (Hollywood) in Angelopolim contributum est) societates cinematographicae decem et mox multo plures ibi congregabantur. Olympia aestiva 1932 iuxta urbem celebrata sunt. His annis numerus incolarum cito crevit, homines 100 000 anno 1900 ibi habitantes, 1 000 000 anno 1930. Ad aquam populo huius pagi satis aridi providendam aquaeductus Angelopolitanus annis 1908-1913, designante Gulielmo Mulholland, constructus est ut Owens flumen e valle sua usque ad urbem conduceret.

 
Forma urbis Angelopolis (colore flavo picta) et regionis metropolitanae Angelopolitanae (colore roseo) anno 2000 ad censum Civitatum Foederatarum illustrandum delineata

Urbis propriae per censum anni 2010 constat populi 31.9% e stirpe Mexicano oriri atque 16.4% e regionibus ultra Mexicum Americanis, fere 13.7% Europaeo et fere 12% Iudaeo, 9.6% Africano, 0.7% Amerindo, 11.3% e stirpe Asiatico inter quos 3.2% Philippinensi et 2.9% Coreano.

 
Ecclesia cathedralis Dominae Nostrae Angelorum anno 2002 confecta, ecclesia Sanctae Vibianae in terra motu anno 1994 delapidata

Populi metropolitani 65% se Christianos esse confitentur (inter quos tantos Catholicos quantos Protestantes), fere 25% sine religione, 3% religioni Iudaicae, 2% Islamicae, 2% Buddhisticae haerentes.[3] Ecclesia Catholica ibi sedem metropolitanam "archidioecesis Angelorum in California" posuit (archiepiscopo hodierno Iosepho Horatio Gomez) ecclesiamque cathedralem Dominae Nostrae Angelorum anno 2002 aedificare confecit.

Angelopolis urbs industria cinematographica illustris est, et quidem domicilium complurium actorum cinematographicorum.

Ad memoriam Gualteri Disney cinematographo e munificentia viduae Lillian Disney aula musica Gualteri Disney anno 2003 inaugurata est, designatore Francisco Gehry. Ibi sedet orchestra Philharmonica Angelopolitana.

Ibi constituuntur scholae superiores satis multae quarum enumerare oportet Universitas Californiensis in Angelopoli, Universitas Loyola Angelopolitana, Universitas Pepperdine et Institutum Artium Californiense. Inter suburbia urbesque circumiacentes stant Museum et Villa Getty necnon Bibliotheca Huntington. Museum Artium Hodiernarum Angelopolitanum ad urbem ipsam pertinens, Museum Artium Comitatus Angelopolitani multo celebratius et a comitatu directum, intra fines urbis stant.

Commeatus

recensere
 
Aedificia et viae aeroportus internationalis ex aëre visa

Aeroportus internationalis Angelopolitanus, trigrammate LAX recognitus, haud longe ab ora maritima stat inter urbem Sanctam Monicam portumque Angelopolitanum.

Incolae notabiles

recensere
 
Stadium Dodger, i.e. campus lusorum basipilae Los Angeles Dodgers, anno 1962 inauguratus.
  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 185, s.v. Los Angeles.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Nomini adiectivo, "Angelopolitanus".
  3. "Religious Landscape Study: Adults in the Los Angeles metro area" apud Pew Research Center

Bibliographia

recensere
Encyclopaedica et generalia
  • Monahan, Torin. 2002. "Los Angeles Studies: The Emergence of a Specialty Field." City & Society 14(2):155–184.
  • Pitt, Leonard, et Dale Pitt. 2000. Los Angeles A to Z: An Encyclopedia of the City and County. University of California Press.
 
Despectus in viam Hollywood Boulevard
De architectura
  • Banham, Reyner. 1971. Los Angeles: The Architecture of the Four Ecologies. University of California Press.
  • Davis, Mike. 1992. City of Quartz: Excavating the Future in Los Angeles. Vintage Books.
 
Pons Vincentii Thomas quo portus Angelopolitanus transitur
De historia
De oecologia
  • Glover, Paul. 1989. Los Angeles: A History of the Future. Eco-Home Press.
  • Reisner, Marc. 1986. Cadillac Desert: The American West and Its Disappearing Water. Penguin Books.
 
Aula musica Gualteri Disney, huius ad memoriam dicata, a Francisco Gehry designata, anno 2003 inaugurata.
De populo et cultura
  • George, Lynell. 1992. George, No Crystal Stair: African Americans in the City of Angels. Verso.
  • Scott, Allen J., et Edward W Soja. 1996. The City: Los Angeles and Urban Theory at the End of the Twentieth Century. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
  • Theroux, Peter. 1994. Translating LA: A Tour of the Rainbow City. Norton.
  • Ulin, David L., ed. 2002. Writing Los Angeles: A Literary Anthology. Library of America.
  • Walker, Alissa. 2014. "An urbanist's guide to Los Angeles: ‘The most misunderstood city on the planet’". The Guardian, 17 Novembris 2014.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelopolim spectant (Los Angeles, California, Los Angeles).