Hustonia
Hustonia[1][2] sive Houstonia[3][4] est urbs ad ripas Buffalo Bayou in partibus australibus et orientalibus civitatis Texiae eminens, haud longe a litore sinus Mexicani distans. Hustonia est urbs Texiae prima, omnium Civitatum Foederatarum quarta quo ad numerum incolarum pertinet: censu enim anni 2010 hominum 2 099 451 ibi habitabant.
Locus: 29°45′46″N 95°22′59″W
Numerus incolarum: 2 304 580
Situs interretialis
Nomen officiale: Houston
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Terris a negotiatoribus fratribus anno 1836 emptis, videlicet Augusto Chapman Allen et Ioanne Kirby Allen, Hustonia anno 1836 condita est, nomine ad honorem Samuelis Houston ducis militum dato, qui mense Septembri eius anni praeses Texiae electus erat. Houstonia anno insequenti urbs rite incorporata, sedes comitatus Harrisburg (recentius Harris) atque caput ad interim Texiae omnis facta est. Praefectus urbi Iacobus Holman electus est.
Ab anno 1959 Houstonia sedes est dioecesis Galvestoniensis Houstoniensis, quae anno 2004 in archidioecesim erecta est. Sedes antiquior, nomine Galveston, urbs multo minor 80 chm. distans, ad oram maritimam iacet. Regio metropolitana Hustoniensis, "Hustonia maior" (Greater Houston) appellata, anno 2010 incolarum 6 490 180 habuit. Hustoniam ipsam una cum urbibus adiacentibus The Woodlands, Sugar Land, Baytown, Conroe, Galveston aliisque nonnullis comprehendit.
Incolae notabiles
recensere- 1981: Beyoncé Knowles, cantatrix, saltatrix et actrix
Notae
recensere- ↑ "Nomina Locorum" apud Boreoccidentales. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6).
- ↑ Vb. adiect. "Hustoniensis": cf. "in Centro Studiorum Thomisticorum Universitatis Hustoniensis (Texiæe)" [sic] apud Documenta Catholica Omnia
- ↑ Cf. titulus libellorum Houstonia Magazine in hac urbe editorum
- ↑ Vb. adiect. "Houstoniensis", cf. nomen "Archidioecesis Galvestoniensis Houstoniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Bibliographia
recensere- Antiquiora
- S. O. Young, A thumb-nail history of the city of Houston, Texas, from its founding in 1836 to the year 1912. Hustoniae, 1912 Textus apud The Portal to Texas History
- S. O. Young, True stories of old Houston and Houstonians: historical and personal sketches. Galveston, 1913 Textus apud The Portal to Texas History
- Recentiora
- Tom Dart, "Houston's health crisis: by 2040, one in five of the city's residents will be diabetic" in The Guardian (11 Februarii 2016)
- Marguerite Johnston, Houston, The Unknown City, 1836–1946. College Station Texiae: Texas A&M University Press, 1991. ISBN 0-89096-476-9
- Bernadette Pruitt, The Other Great Migration: The Movement of Rural African-Americans to Houston, 1900–1941. College Station Texiae: Texas A&M University Press, 2013
- Ann Quin Wilson, Native Houstonian – A Collective Portrait. Hustoniae: Houston Baptist University Press, 1982
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hustoniam spectant. |
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan
Alba Quercus · Angelopolis · Antoniopolis · Arlintonia · Arx Vorthensis · Atlanta · Austinopolis · Baltimora · Bostonia · Campi · Carolinum · Cleveland · Columbopolis · Dallasium · Denverium · Detroitum · Didacopolis · El Paso · Fontes Coloratenses · Franciscopolis · Fresno · Honolulu · Hustonia · Indianapolis · Iosephopolis · Jacksonville · Kansanopolis · Litus Virginiae · Long Beach · Ludovicopolis · Memphis · Mesa · Miamia · Milvauchia · Minneapolis · Nasburgum · Nova Aurelia · Novum Eboracum · Oklahomapolis · Omaha · Philadelphia · Phoenix · Portlandia · Quercupolis · Sacramentum · Seattlum · Sicagum · Tucson · Tulsa · Vasingtonia · Wichita