Calgaria
Calgaria,[1][2] vulgo Calgary, incolis anno 2010 1 096 833, est urbs maxima provinciae Albertae et Canadae omnis tertia quo ad numerum incolarum pertinet. Finem australem facit illius catenae urbium et oppidorum quae prothyrum Calgariense et Edmontoniense(en) appellatur, incolis non minus quam 2 703 380, cui finem septentrionalem urbs Edmontonia, provinciae capitalis, imponit.
Locus: 51°3′0″N 114°4′0″W
Numerus incolarum: 1 306 784
Zona horaria: UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: City of Calgary
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Rocky View County, Tsuu T'ina Nation 145, Foothills County, Chestermere
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Nomen et historia
recensereAmerindi nationis Piikani hunc pagum habitabant anno 1787 quo tempore David Thompson cartographus ibi tentoria sua posuit. Eo autem loco, ubi urbs mox crescet, castra anno 1875 condiderunt equites Canadae septentrio-occidentales atque Fort Brisebois ad honorem militis Ephraim Brisebois, sed anno insequenti Fort Calgary appellaverunt, quod nomen elegit commissarius Iacobus MacLeod origine Scotus ad commemorationem castelli Calgary insulae Mulae in Scotia.
Ferriviae Canadensis Pacificae statione ibidem anno 1883 posita, oppido iam anno 1884 constituto, urbs Calgaria anno 1894 incorporata est. In territoriis septentrio-occidentalibus Canadensibus, postea in provincia Alberta anno 1905 condita florebat. Colonis in planitie circumiacenti crebriter latifundia constituentibus, ad Calgariam anno 1913 Societas Sinus Hudsoniensis magnam tabernam departimentalem aedificare iussit. Eodem fere anno feriae annales Cursus Calgariensis(en) inceptae sunt, olim modestae sed hodie celebratissimae. Urbs multo divitior facta est causa repertús petrolei anno 1947 sub terris oppidi Leduc et propter retentionem petrolei a nationibus Arabibus anno 1973 actam.
Cultura
recensereCalgaria sedes est universitatis publicae atque dioecesis ecclesiae Catholicae. Calgariae in urbe, primá urbium Canadensium, Olympia hiemalia 1988 celebratae sunt.
Notae
recensere- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 67; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Vb. adiect. "Calgariensis": cf. "Dioecesis Calgariensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Bibliographia
recensere- Darrel Janz, Calgary – Heart of the New West. Memphis Tennessiae: Towery, 2001. ISBN 1-881096-93-9
- Mark Kozub, Janice Kozub, A Calgary Album: Glimpses of the Way We Were. Dundurn Press, 2001. ISBN 0-88882-224-3
- James Martin, Calgary – The Unknown City. Arsenal Pulp Press, 2002. ISBN 1-55152-111-3
- Jennifer McMorran, François Brodeur, Calgary. Éditions Ulysse, 1999. ISBN 2-89464-171-0
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Calgariam spectant. |
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan