Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Dominicopolis
Res apud Vicidata repertae:
Dominicopolis: insigne

Dominicopolis[1] sive urbs Sancti Dominici,[2] vulgo plene Santo Domingo de Guzmán, anno 1502 condita, est caput, urbs maxima et portus principalis rei publicae Dominicanae, ad ostia fluminis Ozamae stans in orientali insulae Hispaniolae parte. Dominicopolis in pago nationali capitali stat, qui intra fines provinciae Dominicopolitanae comprehenditur. In urbe ipsa per censum anni 2010 incolarum 965 040, sed in pago nationali anno 2014 incolarum 1 402 749 enumerati sunt.

Origo et historiaRecensere

 
Forma "civitatis S. Dominici" anno 1589 a Baptista Boazio delineata quo tempore Franciscus Drakus hanc urbem nuper oppugnaverat

Insulam omnem populus Taíno Arawakensis olim tenuit. Ad ostia Ozamae fluminis, utilitate portús recognita, oppidum iuxta ripam orientalem iam die 5 Augusti 1498 condidit Bartholomaeus Columbus, qui praefectus vicarius insulae Hispaniolae iuxta fratrem Christophorum merebat, nomenque La Nueva Isabela dedit. Quo oppido furacanis mense Augusto 1502 deleto, praefectus fratribus Columbis successor Nicolaus de Ovando coloniam ad oram occidentalem removit et eodem anno sub nomine "civitatis Sancti Dominici" condidit. Urbem anno 1586 Franciscus Drakus cepit redemptionemque postulavit.

Res visitandaeRecensere

Media urbs, quae formam et faciem urbis Hispanicae saeculo XVI et XVII magna parte servat, inter hereditatem mundi apud UNESCO enumeratur.

Incolae notabilesRecensere

NotaeRecensere

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 43
  2. "Civitas S. Dominici": vide imaginem nostram anni 1589

BibliographiaRecensere

  • Thorsten Sagawe, "Die Altstadt von Santo Domingo" in Geographische Rundschau (1992) pp. 536-542 (Theodisce)

Nexus externiRecensere

 
Via mercatoria Calle El Conde circa diem Christi natalem pictus
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dominicopolin spectant (Santo Domingo, Santo Domingo de Guzmán, Dominican Republic).