Christophorus Columbus (natus ut videtur Genuae inter dies 25 Augusti et 31 Octobris 1451; mortuus Valdoleti 20 Maii 1506) fuit explorator et navigator Italicus, qui quattuor navigationes trans Oceanum Atlanticum complevit. Eius expeditiones, a Regibus Catholicis Hispaniae, Ferdinando II rege Aragoniae et Isabella I regina Castellae, mandatae, prima fuerunt congressio Europaea cum hominibus Maris Caribici, Americae Mediae, et Americae Australis. quae vicissim explorationem et colonizationem Europaeam Americarum coepit.

Wikidata Christophorus Columbus
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Columbus: imago
Christophorus Columbus: imago
Christophorus Columbus: subscriptio
Christophorus Columbus: subscriptio
Nativitas: 1451; Genua
Obitus: 20 Maii 1506; Valdoletum
Patria: Respublica Genuensis
Nomen nativum: Christophorus Columbus

Officium

Officium: profanador, Viceroy of the Indies
Munus: explorator, Nauta, navigator, traveler, inventor

Consociatio

Familia

Genitores: Domenico Colombo; Susanna Fontanarossa
Coniunx: Filipa Moniz Perestrelo
Proles: Ferdinandus Columbus, Diego Columbus
Familia: Columbus family

Memoria

Sepultura: Catedral de Sevilla
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Columbus

A certa epistola Pauli Toscanelli anni 1474 Columbo persuasum est, ut iter marinum occidentale ad Indiam brevius esset; Imago mundi, Petri de Alliarco liber, quem Columbus in epistola ad Ferdinandum et Isabellam citat, item diametrum Telluris haude recte aestimat, et hanc viam brevissimam monet. Ioannem II Lusitaniae regem Columbus primum ad expeditionem talem naves dare rogaverat, sed nihil obtinuit. Etiam Ferdinandus et Isabella diu dubitabant, et solum auxilio Martíni Pinzón Columbus naves expedivit.

Quattuor expeditiones ad "Indiam" Columbus duxit:

Tres naves in prima navigatione Columbus habuit: caraccam Sanctam Mariam, quam ipse ducebat; et duas carabellas: Pintam, navem Martini Pinzon; quam Pinzon et regebat, et Niñam, quam Vincentius Pinzón, Martini frater, duxit. E Palos de la Frontera portu Hispanico 3 Augusti 1492 Columbus et fratres Pinzon profecti sunt, et Septembri mense mare Sargassum invenerunt; die 12 Octobris terram viderunt, et die 13 Octobris ad insulam appulerunt, quam Columbus Sanctum Salvatorem nuncupavit (inidigenae, ut Columbus ait, eam Guanahani appellabant; incertum est, fueritne haec insula Sanctus Salvator Bahamensis hodiernus vel insula alia). Die 28 Octobris ad Cubam appulerunt, quam Ioannam (nomine filiae Ferdinandi et Isabellae) Columbus nominabat, et die 12 Decembris ad Hispaniolam reverterunt.

Marci Pauli de Venetiis De consuetudinibus et conditionibus Orientalium regionum (c. 1484). Exemplar manu Christophori Columbi annotatum, a filio Ferdinando servatum, hodie in bibliotheca Columbina ostentatum

Filius eius natu minor e Beatrice Enríquez de Arana genitus, nomine Ferdinandus, bibliophilus, vitam patris scripsit. Quae vita post mortem auctoris ab Alphonso Ulloa Italiane versa anno 1571 titulo Historie edita est. Ubertini Carrarae Columbus carmen epicum res a Columbo gestas describit.

Transmissio animalium domesticatorum frugumque et aliorum biotorum, tam utilium quam nefastorum, ad Americam ab Eurasia et Africa atque in has continentes ab America (quae permutatio ab exploratione Columbi coepit) "permutatio Columbiana" appellari licet.

Bibliographia Recensere

 
Christophorus Columbus. Opus Dominici Ghirlandaio.
 
"Cristo:us Colombo" e serie Ioviana iussu Cosimi Medicis a Christophoro de Altissimis depicta (Porticus Officiorum Florentiae)
Fontes antiquiores
Editiones fontium
  • Kolumbus: Der erste Brief aus der Neuen Welt. Stutgardiae: Reclam, 2006. (Latine cum interpretatione Theodisca, titulus Latinus: De insulis nuper in mari Indico repertis) (Versio interretialis)
  • Raccolta di documenti e studi pubblicati dalla R. Commissione Colombiana pel quarto centenario dalla scoperta dell'America. 11 voll. Romae, 1892-1893 Textus
  • Duquesa de Berwick y de Alba, Autógrafos de Cristóbal Colón. Matriti, 1892 Textus apud Cervantes Virtual
  • Duquesa de Berwick y de Alba, Nuevos autógrafos de Cristóbal Colón y relaciones de ultramar. Matriti, 1902 Textus apud Internet Archive; vide et Nuevos documentos Colombinos
  • Edmond Buron, Ymago Mundi de Pierre d'Ailly, cardinal de Cambrai et chancelier de l'Université de Paris (1350-1420): texte latin et traduction française des quatre traités cosmographiques de d'Ailly et des notes marginales de Christophe Colomb; étude sur les sources de l'auteur. 3 voll. Lutetiae: Maisonneuve, 1930 vol. 1 vol. 2 vol. 3 apud Gallica
  • Jane, Cecil, ed. 1930-1933. Select Documents Illustrating the Four Voyages of Columbus. 2 voll. Londinii.
  • Major, R. H. interpr. (1847) 1870. Select Letters of Christopher Columbus, with Other Original Documents Relating to his Four Voyages to the New World. Ed. secunda. Londinii: Hakluyt Society. (Textus apud Google Books); 2a ed., 1870 Textus apud Internet Archive.
  • Stevens, Benjamin F., ed. 1893. Christopher Columbus: his own book of privileges. Londinii. Textus apud Internet Archive.
De vita
  • Thacher, John Boyd. 1903-1904. Christopher Columbus: his life, his work, his remains. 3 voll. Novi Eboraci.
  • Vignaud, Henry. 1905. Études critiques sur la vie de Colomb avant ses découvertes. Lutetiae: H. Welter. Textus apud Gallica.
De itineribus
  • Henige, David. 1994. "Finding Columbus: implications of a newly-discovered text." In The European Outthrust and Encounter: The First Phase c.1400-c.1700: essays in tribute to David Beers Quinn, ed. Cecil H. Clough et P. E. H. Hair, 141-66. Liverpolii: Liverpool University Press. (paginae selectae apud Google Books)
  • Henige, David. In Search of Columbus: the sources for the first voyage.
De scriptis

Nexus interni Recensere

Nexus externi Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum Columbum spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon