Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Litterae (discretiva)

Epistula[1] sive litterae[2] est scriptum quod ad absentes mittitur, alicuius rei significandae gratia. Aliquando epistula, ipsa charta obsignata et alicui missa, distinguitur a litteris, sensu ipso in epistula contento. Ceterum alterum frequenter pro altero ponitur.[3]

Praeter utilitatem cottidianam, epistulae etiam qualitates artificiosas habere possunt, itaque sunt genus litterarum, hoc est, artium scriptoriarum. Aliquando auctor non solum eum cui epistula inscribitur, sed etiam vulgo vel posteritatem affatur.

Inter praeclaras epistulas antiquas sunt epistulae Ciceronis (ad Atticum, ad Brutum et aliae), et epistulae Pauli Tarsensis (ad Thessalonicenses, ad Corinthios et aliae).

Hodie in locum epistularum in charta scriptarum succedunt cursus electronicus et alii modi communicationis electronicae.

NotaeRecensere

  1. In plurimis fontibus antiquis legitur epistula, sed aliquando epistola (Graece ἐπιστολή).
  2. Vox plerumque in plurali numero, sed a poëtis aliquando in singulari adhibita.
  3.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad epistulas spectant.