Arawakani

(Redirectum de Arawak)
Arrowukas. Femina Arawakana, ab Ioanne Gabriele Stedman picta.

Arawakani seu Arawakenses[1] sunt Amerindorum ethnos plerumque aliqua lingua Arawakana loquentes. Americae Meridionalis Septemtrionem (Venetiolam, Brasiliam, Guianam, Surinamiam, Guianam Francicam, Columbiam) incolunt. Anno 2000 in America Meridianai 400 000 fere Arawakanorum esse aestimabantur.

Tropicas rariores silvas incolunt ubi in agris (praesertim mandiocam) colunt, piscantur, venantur, et fruges conligunt. Etiam tabaci folia fumant, et corpus aureis, osseis, petreis, aliisque rebus manu confectis ornant. Samanismum credunt.

Distributio:

NotaeRecensere

  1. Vbb. adiectt. "Arawakanus", "Arawakensis": cf. nomina biologica e.g. Drosophila arawakana, Furculanurida arawakensis.