Lima[1] est urbs principalis et caput rei publicae Peruvianae, atque olim fuit sedes subregni Peruviae. In provincia eiusdem nominis praeest, et media urbs, commerciale,? et vectorium totius regionis stat. Inter valles fluminum Chillon, Rimac, et Lurin, in litore deserto iuxta sinum Oceani Pacifici sita est, ubi Callao, portus urbanus, patet.

Wikidata Lima
Res apud Vicidata repertae:
Lima: insigne
Lima: insigne
Civitas: Peruvia
Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W
Numerus incolarum: 9 943 800
Zona horaria: UTC-5

Gestio

Praefectus: Rafael López Aliaga
Procuratio superior: Lima province

Geographia

Superficies: 2 672.28 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Lima: situs
Lima: situs
Dominus Miraculorum

A Francisco Pizarro, Hispanico victore, condita, Lima Urbs Regum cognita est. Plus quam trecentos annos erat gravissima atque opulentissima metropolis totius Americae Australis; nunc autem, quattuor saeculis a fundamento suo praeteritis, tenuis umbra vel maestum reliquum gloriae prioris splendorisque gravatur. Prope tertia pars populi Peruviae in urbe habitat.

Origo nominis

recensere

Ut diximus supra, Lima a Francisco Pizarro victore die lunae 18 Ianuarii 1535, Carolo I & V imperante, condita est, nomine Urbs Regum, cum situs in Epiphania Domini electus esset. Vocabulum tamen Lima, primitiva regionis appellatio, perstitit; unde autem appellatio ignotum est. Alii a lima-limaq, vocabulo Aymara quod flos flavus significat, alii a vocabulo Quechua rimaq quod loquens significat putant. In vetustis vero tabulis vel chartis geographicis, duo nomina unum iuxta alterum scripta sunt.

Historia

recensere

Lima fuit sedes subregni vel vicariatus Hispanicus Peruviae (Viceregnum Peruvianum), quod tempore colonico (a medio millesimo quingentesimo saeculo ad fines mellesimi octingentesimi) omnes paene res mancipi in America Meridionali complexum est. Urbs vero nulla in tota America praeter Hispaniolam Novam (hodie Mexico D. F.) ei fuit par.

Flagello terrae motus locus saepe vexatur. Die 28 Octobris 1746, Urbs Regum terraemotu calamitose rupta est. Secundum narrationes publicas ex sexaginta milia habitantibus MCXLI Limae mortui sunt, et in portu Callao ex quattuor milia tantum MM salvi erant. Quinque praeterea et viginti ex tribus milibus in centum quinquaginta vicis distributis aedes tantum mansere. Nihil in portu, nisi vestigia, rudus et harena ubique, et dimidiam post horam crudelis maris fluctus altitudine septendecim metra in populum hoc demergendum irrupit, et deinde omnia quibus occurrit detraxit rursus in mare.

Reverendus Petrus Lozanus S.I. reverendo Brunoni Morali tanta de clade has litteras scripsit: "Ad perfectionem ulli urbi in hoc Novo Mundo possibilem pervenerat, aedificationum sumptu, mundis quae vias bene ornatas decorabant domibus, lepidis fontibus, templorum elevatione, fabricatione claustrorum qui sine dubio cum optimis huius generis in mundo constructionibus contendere potuerunt, eheu, totus ille prospectus annorum cura multorum et labor, temporis puncto in pulverem redactus est."

Quadraginta subreges vel vicarii regales (Vicereges) Limae et Peruviae praefuere. Subregnum vel Vicariatus ab imperatore Carolo I & V creatum est Barcinoni (Lingua Hispanica: Barcelona) die lunae 20 Novembris 1542. Fuit primus vicarius Blasco Núñez Vela. Tempore Vicariatus Urbs Regum sumptuoso splendore fruita est, et Ter Coronata appellabatur, quia lorica vel signum civitatis Limae singulari regis indulto tres coronas continet, et elogium "Hoc signum vere regum est." At sine dubio divitiis, sumptu, et urbanitate Ter Coronata quoque fuit. Exempli gratia, via ad vicariorum palatium a portis moenium stratum erat argento. Splendoris fama oculos omnium in se convertit, praecipue praedonum. Inter istos fuit Franciscus Drake, eoque minante moenia alta exstructa sunt.

Inter vicarios clarissimus fuit Manuel Amát y Juniet, qui illustrissimae eo tempore Limae mimae nomine Micaela Villegas stuprum inferebat. Magnum civitati opprobrium erat. Ille regnavit ab anno millesimo septingentessimo sexagesimo primo usque ad septuagesimum sextum cum a rege Carolo III in Hispaniam revocatus sit. Limam fabricis multis exornavit, inter quas Via Descalceatorum et Semita Aquarum exstant. Hae deliciis suis Micaelae exstructa sunt. Via “Descalceatorum” appellata cum prope conventum Carmelitanum esset, pluribus marmoreis statuis olim ornata, nunc paenitenda his spoliata. Semita Aquarum mirabilibus fontibus fruita tunc est, hodie tamen deserta. Vicarius Amát Micaelam perricholi appellare solebat, et hoc vocabulo temporibus nostris ea nominatur. Vulgo putatur illum velle vocabulo perricholi voce Cataloniae Perra Chola dicere, quod Barbara Scortum in lingua Hispanica significat. At hoc mendacium a detractoribus factum est. Lingua vere Gallorum perrichole cara possessio vel deliciae meae dicit. Micaela Villegas etiam fuit clarissima in Europa, atque magnum apud plures potuit, exempli gratia opera comica a Iacobo Offenbach condita est nomine La Perrichole.

In re publica

recensere

Primis currentibus? annis saeculi millesimi nongentesimi plures regiones Vicariatui subjectae novas res optaverunt et secessae sunt. Sic Lima paulatim degeneravit et priorem potestatem et famam numquam posthac adepta erit. Ultimus Vicarius Regalis Ioseph de la Serna e Hinojosa Simoni Bolivar regnum prodidit post proelium Ayacuchense, die Iovis 9 Decembris 1824. Urbs iam non Regum, Lima ut sedes subregni et caput urbanum in America Meridionalis periit.

Paulo post, 1835, Carolus Darvinius Limam aderat, et argumentum diarii eius demonstrat quam celerrime et infime Lima post subregni abolitionem cecidit. "Nullus status reipublicae in America Meridionalis usque a libertatis declaratione plus effrenatae licentiae vel anarches passus est quam Peruvia. Eo tempore quo aderamus quattuor principes in armis pro rei publicae dominatu contendebant. Si unus ex eis paulisper excelluit, ceteri in eum coallescebant, at simulatque vicerunt inimici fiebant. Quodam die, anniversarius erat Declarationis Libertatis, et Missa solemniter celebrabatur praeside reipublicae comitante. Cum Te Deum cantabatur, pro vexillis Peruviae, cohortes comitantes vexilla nigra cum imago Mortis panderunt! Qualis res publica est cum talis prospectus in tali momento ordinari potest? . . . Lima iam putride tabescit. Viae parte maiori pavimenti carent, et sordis cumuli ubique sunt, ubi aves ferae pro pullis domesticis cadaverinas decerpunt. Pleraque aedium planities superiores habent, trabibus dealbatis ob terraemotus confectae, sed nonnullae domus antiquae, quibus plures familiae nunc utuntur, immensae sunt, et alicubi cubiculorum numero cum magnificis contendere possunt. Lima, Urbs Regum, sine dubio civitas splendida olim fuit. Admirabilis ecclesiarum multitudo etiam nunc praebet singularem atque insignem leporem, praecipue cum urbs a longe videtur."

Dioeceses Limae

recensere
 
Dioeceses Limae

Dioceses Limae hodie sunt:

  1. Lima
  2. Dioecesis Ancon
  3. Dioecesis Ate
  4. Dioecesis Barrancum
  5. Dioecesis Bregna
  6. Dioecesis Carabaillum
  7. Dioecesis Chaclacaium
  8. Dioecesis Chorrillos
  9. Dioecesis Cieneguilla
  10. Dioecesis Comas
  11. Dioecesis Augustinus
  12. Dioecesis Independentia
  13. Dioecesis Iesus Maria
  14. Dioecesis La Molina
  15. Dioecesis Victoria
  16. Dioecesis Lince
  17. Dioecesis Olivae
  18. Dioecesis Luriganchi
  19. Dioecesis Lurín
  20. Dioecesis Magdalena Maris
  21. Dioecesis Miraflores
  22. Dioecesis Populus Liber
  23. Dioecesis Pachacamac
  24. Dioecesis Pucusana
  25. Dioecesis Pons Lapidis
  26. Dioecesis Apex Pulchrum
  27. Dioecesis Apex Nigrum
  28. Dioecesis Rímac
  29. Dioecesis Sanctus Bartolus
  30. Dioecesis Sanctus Borja
  31. Dioecesis Sanctus Isidorus
  32. Dioecesis Sanctus Iohannes Luriganchi
  33. Dioecesis Sanctus Iohannes Mirafloris
  34. Dioecesis Sanctus Ludovicus
  35. Dioecesis Sanctus Martinus Porrensis
  36. Dioecesis Sanctus Michael
  37. Dioecesis Sancta Anita
  38. Dioecesis Sancta Maria Maris
  39. Dioecesis Sancta Rosa
  40. Dioecesis Sanctus Iacobus Surci
  41. Dioecesis Surquillium
  42. Dioecesis Villa Salvator
  43. Dioecesis Villa Maria Triumphus

Lima societatem cum his urbibus colit:

  1. "Lima", vb. adiect. "Limanus": Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Vide "Archidioecesis Limana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Limam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Urbes Americae Australis capitales