Templum primum fuit vel spatium aliquod certum et apertum, praecipue auguriis designatum ideoque sacrum, ut tradit vocem "extemplo" explicans Servius: "Extemplo" ilico "statim" est. Et est augurum sermo. Templum enim dicitur locus manu designatus in aere, post quem factum ilico captantur auguria.[1]

Templum Francice Maison Carrée (aedes quadrata) vocatum, Nemausi situm.

Ab hoc, nomen etiam adhibetur aedibus quae deis consecratae erant.

[templi] partes quattuor erant, antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem spectans; unde et quando templum construebant, orientem spectabant aequinoctialem, ita ut lineae ab ortu ad occidentem missae, fierent partes caeli dextra atque sinistra aequales, ut qui consuleret ac deprecaretur, rectum aspiceret orientem. (Isidorus, Orig. 15, 4, 7.)

Ita, etiam temporibus posterioribus, notio templi sicut spatium quod certo carmine ab augure lituo finitum et notatum consecratumque esset, unde in omnes caeli partes liber erat aspectus mansit.

Anotationes

recensere
  1. Servius, In Aeneidem, ad 1.92.

Nexus interni

Nexus externi

recensere