Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Paulopolis
Res apud Vicidata repertae:
Paulopolis: insigne
Civitas: Brasilia
Locus: 23°33′1″S 46°38′2″W
Numerus incolarum: 12 106 920
Zona horaria: UTC-3
Situs interretialis
Nomen officiale: São Paulo

Gubernium

Praefectus: Bruno Covas
Consilium: Municipal Chamber of São Paulo

Geographia

Superficies: 1 523 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Central Zone of São Paulo, South-Central Zone, East Zone of São Paulo, Northeast Zone, Northwest Zone, North Zone of São Paulo, West Zone of São Paulo, Southeast Zone, Southwest Zone, South Zone of São Paulo

Tabula aut despectus

Paulopolis: situs

Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sancti Pauli (discretiva)

Paulopolis[1][2] (Lusitanice: São Paulo) est maxima et opulentissima urbs Brasiliae et caput civitatis foederalis eiusdem nominis. In hac civitate sunt plus 10 miliones habitantium. Paulopolis etiam est maxima urbs Americae Meridionalis. Altitudo media est circa 760 metra.

Paulopolis die 25 Ianuarii anno 1554 condita est, quando pater Nobrega primam missam Catholicam Romanam celebravit regione Paulista. Initio saeculi XX, urbs crevit adventu industriarum et populorum ex aliis nationibus, praesertim ex Italia, migrantium.

Hodie Paulopolis numquam dormit, ne noctu quidem, sed semper vivit ex magno autocinetorum et hominum commeatu. Habet etiam multos motus artium, ut musicae et theatri. Nox Paulopolitana innumeros possidet locos, ubi viri mulieresque gaudent; etiam multa scelera committuntur. Urbs saepe periculosa est.

Urbs divisa est in quinque partes: septentrionalis, centralis, meridionalis, occidentalis, et orientalis, quam incolunt qui lingua ipsorum manos appellantur. Pars centralis antiquissima est, et ibi etiamnum stat Collegium conditum saeculo XVI, quod est primum aedificium urbis.

Urbs ferriviam subterraneam possidet ex novem lineis compositam, quae plus quattuor miliones hominum quottidie transportare potest.

Loci et viae notabilesRecensere

 
Laophorum electricum

CommeatusRecensere

Incolae notiRecensere

Communium coniunctionesRecensere

Societates pedilusoriaeRecensere

NotaeRecensere

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006
  2. Vb. adiect. et nomen civitatis "Paulopolitana": vide hic

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere