Lingua Lusitana

lingua
(Redirectum de Lusitanice)

Lingua Lusitana[1][2][3] seu Lusitanica,[4] sive Portugallica,[5] est lingua Indoeuropaea familiae Romanicae subiuncta. "Extremus flos Latii, incultus pulcherque" appellatur in "Lingua Lusitana," poemate Olavi Bilac (1865–1918), Brasiliensis Parnassisticae scholae poetae.

Lingua Lusitana
português
IPA: [ puɾtu'geʃ ~ poɾtu'ges ]
Taxinomia:
Locutores: 230 000 000 – 290 000 000
Sigla: 1 pt, 2 por, 3 por
Status publicus
Officialis Portugallia, Angolia, Brasilia, Guinea Bissaviensis, Insulae Sancti Thomae et Principis, Macaum, Mozambicum, Promontorium Viride, Timoria Orientalis, necnon Unio Europaea
Privata permultae civitates
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Institutum Internationale de Lingua Portugallica (IILP)

Communitas de Patriis Linguae Portugallicae (CPLP)

Distributio geographica

recensere

Homines lingua Lusitana non modo Lusitanorum loquuntur, sed hic sermo etiam in America Australi (Brasilia) adhibetur, atque in quibusdam Africa Austrina partibus (sicut in Angolia, Mozambico, Guinea Bissaviensi), et Asiae (Goa), nec non in Timoria Orientali atque in aliquot insulis et regionibus orbis terrarum.

Origo linguae Lusitanae

recensere

Lingua Lusitana, quamquam inter linguas Romanicas numeratur, linguis Gothica et Arabica adfecta est, nam primo Celtae in Lusitaniam invaserunt, postea Romani, denique Visigothi et Arabes.

Vocabularium

recensere

Lingua Lusitana multa vocabula Latina conservat. Lingua Lusitana his diebus vocabula habet ex diversis linguis, ut Anglica, Batavica, Germanica, Russica, Hebraica, Persica, Sinica, Turcica, Iaponica, Quechua, Tupi, Kicongo, Kimbundu, Umbundu, ac linguas multo propius; qualia sunt Provençal, Gallica, Hispanica et Italica.

Grammatica

recensere

Declinatio et coniugatio in lingua Lusitana simpliciores sunt quam in Latina. Verborum ordo magni momenti est.

Fredericus Lusitane loquitur
Sonus linguae Lusitanae

Salve, aurora! eia, refulge!
Eia, anima valles, montes!
Hymnos canta, o Philomela,
Hymnos jocundos, insontes!

Quam pura, quam pudibunda
Es tu, aurora formosa!
Diffunde odores suaves,
Divina, purpurea rosa!

Eia, surge, vivifica
Pendentes ramos, aurora!
Aureos fulgores emitte,
Pallidas messes colora!

Matutina aura, mitiga
Solares nimios ardores;
Inspira gratos Favonios,
Euros, Zephyros profectores.

Ecoa, Tithonia Diva,
Fecundos campos decora,
Canoras aves excita,
O serena, bella aurora!

Protege placidos somnos,
Inquietas mentes tempera,
Duras procellas dissipa,
Terras, flores refrigera!

Extingue umbrosos vapores,
O sol, o divina flama!
Lucidas portas expande,
Tristes animos inflama!

Salve, aurora! eia, refulge!
Eia, anima valles, montes!
Hymnos canta, o Philomela,
Hymnos jocundos, insontes!

Hi versus, qui legendi Lusitane et Latine erant et scripti sunt ab Antonio de Castro Lopes, magno Latinista et glottologo Brasiliensi (Urbe Fluminensi, 1827–1901), ostendunt consanguinitatem linguarum Lusitanae et Latinae. Castro Lopes verba nova varia Lusitane pariebat pervulgata in Brasilia, e.g. convescote (Anglice 'picnic', convivium subdiale) et cardápio (Francice 'menu', index escarum). Lusitana autem Lusitana emendatione orthographica anni 1941 mutata expeditaque est.

Nexus interni

recensere
  1. Pereira 1672: vide bibliographiam nostram.
  2. Paulinus Bartholomaeus, Vyacarana (1904) p. xix, nota n, ad fin.
  3. "Nobilissima lingua Lusitana": Manoel Severim de Faria in O instituto vol. 1 (1853), p. 253 (Textus apud Google Books).
  4. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 200
  5. Everhardi Ottonis Primae Lineae Notitiae rerum publicarum (1726).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Lusitanam spectant.
  Lege de lingua Lusitana in Vicilibris.