Coniugatio
Coniugatio verbi est creatio formarum deductarum ex primis formis vel partibus principalibus. A persona, numero, genere, tempore, modo, voce, et aliis rebus linguae propriis adfici potest.
Lingua Latina Recensere
Solent verba Latina discerni in quattuor coniugationibus. Primae coniugationi ea verba cum -āre infinitiva forma sunt, secundae illa cum -ēre, tertiae -ere, et quarta cum -īre. Etiam autem sunt verba (i brevi) quae sunt in tertia coniugatione, sed flecta? sunt quasi in quarta.
Tempora Recensere
Sex generalia tempora verbo sunt:
- Praesens. Actiones ad praesentem describit. Lucius vinum bibit.
- Imperfectum. Actiones modo praeteritas seu continuo gestas describit. Lucius vinum bibebat.
- Perfectum. Actiones praeteritas confectasque describit. Lucius vinum bibit.
- Plusquamperfectum. Actiones procul praeteritas, ante eas actiones quae in perfecto tempore descriptae sunt describit. Lucius vinum biberat.
- Futurum Simplex. Actiones futuras describit. Lucius vinum bibet.
- Futurum Exactum (etiam "Futurum Perfectum"). Actiones quae aliquando in futuro confectae sunt describit. Lucius vinum biberit.
Modi Recensere
Quattuor modi:
- Indicativus
- Infinitivus
- Imperativus
- Coniunctivus (etiam subiunctivus appellatus)
Personae Recensere
Tres personae:
- Prima singularis (ego)
- Secunda singularis (tu)
- Tertia singularis (is, ea, id)
- Prima pluralis (nos)
- Secunda pluralis (vos)
- Tertia pluralis (ei, eae, ea)
Genera verborum Recensere
Tres sunt genera:
Partes principales Recensere
Verba sunt descripta ab quattuor partibus principalibus:
- Prima pars est forma a prima persona, singularis, praesenti tempore, activa voce, indicativo modo.
- Secunda est forma a secunda persona, singularis, praesenti tempore, activa voce, indicativo modo.
- Tertia est forma a prima persona, singularis, perfecto tempore, activa voce, indicativo modo.
- Quarta est supinum, aut etiam participium nominativo casu, singularis, perfecto tempore, voce passiva.
- Quinta est infinitivus praesens
Ergo
- prima coniugatio: amo, amas, amavi, amatum, amare
- secunda coniugatio: habeo, habes, habui, habitum, habere
- tertia coniugatio: dico, dicis, dixi, dictum, dicere
- quarta coniugatio: audio, audis, audivi, auditum, audire
- coniugatio mixta: facio, facis, feci, factum, facere
Nexus interni
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Verbum (temporale) |
Persona: Prima | Secunda | Tertia |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens) |
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus |
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum |
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum |